per /d/ si quis tamen scribat per /c/ mutatur in tali compositione. De hoc verbum adsum dicunt quidam debere scribi per /d/ ad differentiam huius participi /assus/ sa/ sum, est tamen contra regulam supradictam, unde dicitur forsan et assum cum similis, adsum /d/ mage servant . Item nota quod hec coniunctio /sed/ debet scribi per /d/, ut vult Priscianus et Uguicio, quia appocopatur secundum quod antiqui dicebant : haud aspiratum per /d/ finitur et est adverbium negandi, sed non aspiratum per /t/ scribitur et est coniunctio disiunctiva, unde dicitur: Haud aspiratum per /d/ vult esse notatum, non aspiretur per /t/ si quando notetur .
19. E – Vocalis incipere et finire sillabam potest sicut alie vocales. Hec contra litera preponitur et postponitur in diptongis, ut /ae/ et /eu/, sed quando postponitur ut dictum est diptongus non scribitur nisi media, ut muse.
Item hec litera mutatur in omnes vocales, in /a/ ut reor-ratus; in /i/ ut lego-diligo; in /o/ ut rego-rogo; in /u/ ut doceo-docui. Similiter antiqui dicebant faciundum, legundum, profaciendum, et cetera, in quibus et similibus scribebant /u/ per /e/, unde dicitur: E vel in a, vel in i, vel in o, vel in u, variat se. Si ratus atque rogo, faciendum, diligo, cernas . Notandum ulterius quod illa prepositio /e/ componitur cum dictionibus incipientibus ab istis novem litteris: b/d/g/ l/m/n/r/ vel /u/ consonante. A /b/ ut ebibo, a /d/ ut educo, a /g/ ut egero, ab /l/ ut hic et hec et hoc elex, ab /m/ ut emicto, ab /n/ ut enitor, ab /r/ ut eruo, ab /i/ vel /u/ consonante ut evito et eiectio. Cum aliis autem tam vocalibus quam consonantibus, debet componi ex, ut excidio, exeo, exigo, exosus, exuro, excurro, exquiro, extimo, unde dicitur: De /bi/le/ia/ne/Vi/res/ma/gis/e/non/ex/sibi iungit. Cetera cognosces /ex/ non /e/ et enim sumere recte .
20. F – quidam dixerunt esse literam semivocalem eo quod incipiat a sono /e/ et finiat in suum, sicut /s/ quod maxime videtur esse proprimum semivocalium cuius opinionis contrarium vult Priscianus, quod ipse probat dicens quod semivocalis quelibet terminatam est dictionis quod non convenit huic litere /f/. Item commune ponitur ante liquidam in eadem sillaba et facit sillabam esse communem qui locus est mutarum et non semivocalium. Item quia scribitur loco /ph/, ut Orfeus sed /p/ litera muta est, sciendum tamen quod inter /ph/ et ipsam /f/ refert, quia /ph/ pronuntiandum est magis fixis labiis quam /f/. Sciendum ulterius quod hec litera sillabam non terminat in simplici dictione, in compositis vero terminat sillabam, sed tunc ponitur loco alterius litere, ut affero et similia, de quibus dictum
|
|