Salimbene de Adam: Cronica

Pag 242


est dominus Saginguerra Venecias captus, et alii nobiles de parte
sua cum eo. Et stetit dictus Salinguerra in confinibus in civitate
Venetiarum et mortuus est ibi et sepultus. Potens homo fuit et
famosus et nominatus et magne sapientie reputatus. Dominium
Ferarie optime habuit, sicut Guillielmus de Markesella condam
habuerat et marchioni Hestensi dederat, qui prius in Feraria
nichil quod suum esset habebat.
Revera civitas Ferarie Romani pontificis est et terra Ecclesie;
et hoc audivi centies, quia septem annis ibi habitavi, et etiam
ab ore pape Innocentii quarti in plena predicatione hoc audivi,
quia semper tangebam eum, quando super fenestram palatii episcopi
Ferarie predicabat. Porro dominus Salinguerra solitus erat
dicere: «Celum celi Domino, terram autem dedit filiis hominum»,
quasi per hoc volens gloriari quod potens esset in terris; et tamen
in aquis Venetiarum mortuus est; et cum esset sapiens, filium
habuit stultum, sicut Salomon Roboam, de quo dixit, Eccle. II:
Habiturus heredem post me, quem ignoro utrum sapiens an stultus
futurus sit
et cet. Hic dictus est Iacobus Torrellus, qui et ipse proverbium
suum solitus erat dicere: «L'asen dà per la paré: botta
dà, botta receve». Quod est dicere: «Asinus percutit per parietem,
quando recalcitrat: ictum dat et ictum recipit», id est:
«percussuram dat et percussuram recipit». Quod rustici sapientissimum
verbum reputabant, eo quod de papa et imperatore dictum
esse credebant, qui tunc temporis discordes erant adinvicem.
Et tunc temporis erat papa Gregorius nonus et imperator
Fridericus secundus.
De Paulo Traversario de Ravenna.
Et capta est Ravenna a dicto imperatore, postquam mortuus
est Paulus Traversarius. Et nota quod in Ravenna antiquitus
fuerunt IIII nobilia casalia, sicut in Pontificali Ravenne pluries
legi. Habitavi enim ibi per quinquennium. Et omnia illa casalia,
que erant nobiliora et super alia, ad nichilum sunt redacta;
quorum ultimum, quod plus duravit, fuit casale domini Pauli

Torna all'inizio