Quadam itaque die, tertia propinquante iam hora, in castelli, ubi erat
crepidinem, sellam praecaepit afferri, ut surgentis calorem solis exciperet
ac matutini frigoris reliquias propulsaret. Cumque residenti domestici
sui serii atque contubernales assisterent, et ille securus, hilaris ac
iocundus faceta cum eis et urbana verba misceret, subito repentinus
dolor in eius verticem tanquam gladius irruit, eumque: Morior, morior,
exclamare coegit. Mox baiulantibus necessariis defertur ad lectulum,
mysterium sacrosanctae communionis accaepit, ac spiritum protinus
exhalavit.
Timeat ergo, quisquis vel aecclesiastici ministerii utensilia distrahit
vel tremendum anathematis elogium parvipendit, ne dum quasi securus
ambulat, latentis eum iudicii laqueus comprehendat. Heu miserabilis
valde et infelix humana condicio! Certe prefatus episcopus licet in hoc
sibi neglegentiae torpor obrepserit, alias tamen acutus erat ingeniosus et
cautus tantaeque facundiae, ut dum expeditissime verba decurreret, circumcisis
labiis dicit non inmerito potuisset. Sed cum apostolus dicat:
Prudentia carnis mors est, prudentia spiritus vita et pax , quid prodest, si
quispiam seculi huius prudentia calleat, si ingenii vivacis optutibus abdita
comprehendat, si versuta calliditate tanquam Protheus in varia se formarum
monstra convertat.
Interea sub huius occasione sermonis illud in memoriam redit, quod
olim Tedaldus episcopus prodecessor istius in festivitate beati Donati
|
|