Salimbene de Adam: Cronica

Pag 517


eius dictus est imperator sextus Henricus, mater vero regina
Constantia, que Sicula fuit et filia Guilielmi regis Sicilie. Cuius
originem ut melius cognoscas, oportet te ad superiora redire.
Nam, anno Domini MLXXV, Gregorius VII factus est papa;
hic vocabatur Ildevrandus monachus. Et sedit annis XIII, mensibus
I, diebus IIII. Hic apud Sanctam Mariam Maiorem in nocte
Natalis Domini captus fuit. Inde et feria sexta rex Henricus primum
venit Romam, XII° Kal. Iunii, in mense Maio, die XXIa.
Et XI anno apostolatus istius Robertus Guiscardus dux Normannorum
intravit Romam, mense Maio, die XXVIIIa. Cumque ibi
habitaret, venit imperator Henricus III ad urbem Romam cum
Guiberto archiepiscopo Ravennate, volens deponere Gregorium
et substituere sibi Guibertum; populus vero Romanus occasione
pape nolebat portas aperire imperatori. Erat enim maledicta persona
et semper pugnavit contra Ecclesiam, quamdiu vixit. At
imperator bellans fregit menia Urbis.
Isti versus sumuntur ex libro comitisse Mathildis et sunt utiles ad rerum preteritarum
notitiam cognoscendam.
Et:
Depopulans Urbem papam statuit ibi turpem;
in cathedra locat hunc, falso Clemens vocitatur.
Hic est Guibertus fallax, vastator apertus
Ecclesie Christi, merito quem signat abyssi
bestia, quam vidit dilectus in Apocalipsi.
Regis et illa phalanx Romam totam maculabat.
Pervigil et rector Gregorius ex grege fesso
pollute cathedre multum quoque condolet eque,
sed sperans in Petrum rogitat pugnare Robertum
Normannum quemdam, qui regem depulit extra
Urbem; qui veluti per stratam damula fugit
Francigenam, montes ultra rediens malus hospes.
Papa suus Clemens, Romanis premia prebens,
raptor terrenam Petri rapit ipse cathedram.
Quamquam se monstret quod sit quasi pastor in Urbe,

Torna all'inizio