imaginibus demandata legimus imperia, provintias et triumphos
decretos, que ad nobilitandos homines amplissimam materiam
suppeditarunt.
63 Recte ergo sensit Aristoteles, qui virtutes suffultas divitiis
voluit nobilitatem prebere. Divitie quidem, cum neque bone
neque male, sed pro modo utentium habeantur, si ad bonum
virum pervenerunt illustrare illum et velut in aciem educere videntur,
in qua elucescere virtutes queant. Utetur fortune bonis tanquam
instrumento ad vite cursum et virtutum usum necessario:
conferet illa in amicorum subsidium, in munificentiam, in patrie
defensionem, que virtutes mance ac debiles absque opibus erunt,
nullum earum officium exercentes. Quid enim mihi ad vite communis
sustentaculum presidii prodest Stoicorum liberalitas in ipso
animi affectu, non opere collocata?
64 Preclare igitur Aristoteles intelligens ad earum virtutum
rationem, in quibus civilis vita versatur, necessarias esse fortunas,
quibus virtute preditus prudenter utitur, haud immerito exstimavit
ad nobilitandum hominem divitias debere cum virtute esse
coniunctas. Paupertas enim, quamvis a multis laudetur, videmus
nichilominus tum philosophos tum viros omni laude dignissimos
paupertatis laude quam divitiis carere maluisse».
65 «Hoc» inquit Nicolaus «non illius culpa, sed vitio hominum
contingit, qui cum doctrina Aristotelis depravati divitias laudantis,
tum nature imbecillitate corrupti, paupertatem in extremis
ponunt malis et, cum plus equo divitias appetant, nullam sine eis
ad virtutem et bene vivendum viam credunt. Sed nos hoc loco
non quid corrupta opinio loquatur querimus, sed quid pronuntiet
|
|