17. LANFR.  Ecce tertio paratus sum . Semel venerat 
ad eos, et alia vice paratus fuit, sed non venit,  
et hoc est tertio, quo ad eos paratum se dicit  
venire. 
18.  Non ero gravis vobis . Ne diceretur ideo nunc  
venire, ut quidquid olim eis pepercerat modo subriperet,  
dicit: Non ero gravis vobis, quia non quaero  
vestra, et hoc est, non gravabo vos. 
19. AMBROS.  Nec enim debent filii . Patrem se  
eorum significat. Carnales tamen patres sunt qui  
filiis thesaurizant. Nam spirituales dignum est ut a  
filiis accipiant sumptus. Hic autem in tantum se  
probat nolle accipere ut transferat causam carnalis  
patris ad spiritualem. 
20.  Ego autem libentissime . Dicit non solum  
sua pro salute eorum impendere, sed se etiam mori  
paratum. 
21. LANFR.  Nunquid per aliquem . Ne quis dicat:  
Tu quidem per te non gravasti nos, sed callide per  
tuos, hoc removet. 
22.  Quos misi ad vos . Per nullum, inquit, quos ad  
vos miserim decepi vos; quia neque per Titum,  
neque per Barnabam, neque per quemlibet alium  
decepi vos, nam semper idem fui, et hoc est quod  
dicit, Nonne eodem spiritu? etc. 
23.  Timeo enim ne forte . Facilius enim ad  
fidem veniebant, quod ab eis nihil accipiebat, et  
si acciperet tutius peccarent, et ideo dicit: Timeo  
enim, etc. 
24. AMBROS.  Ne iterum cum venero . Illis peccantibus 
se humiliari dicit, quia ut pius pater eorum  
peccato deflet
  |  
  |