Petrus Damiani: Epistulae

Pag 3


nosse desiderat, ad huius praeceptoris oraculum doctrinamque recurrat.
Nec illi humiliter offerre, quod solvendum est, erubescat, etiamsi et ipse,
quod queritur, non ignorat. Nunquid enim angelus de caelo veniens nesciebat
docere Cornelium, quem videlicet, ut, quid sibi agendum esset,
addisceret, destinavit ad Petrum? Mitte , inquit, viros in Ioppen, et accersi
Symonem, qui cognominatur Petrus. Hic hospitatur apud Symonem quen dam
noverat fuisse commissum.
Quid ergo mirum, si sacerdos licet sanctitate conspicuus, licet eloquiis
divinis vehementer instructus, ad apostolorum principis magisterium
misit, ad quem etiam angelus docendi gratia primitias gentium Cornelium
destinavit? Pauli etiam ad Galathas haec verba sunt: Paulus , ait, apostolus
non ab hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum et Deum
Patrem, qui suscitavit eum a mortuis .Hic itaque, qui non ab hominibus
sed ab ipso Christo et Deo Patre fuerat factus apostolus atque ab auctore
sapientiae sufficienter instructus, ad Petri tamen magisterium venit, et non
in transcursu, sed per plurimos dies apud eum velut in caelesti scola
permansit. Veni , inquit, Hierosolimam videre Petrum et mansi apud eum
diebus quindecim . Per misticum scilicet ebdoadis et ogdoadis numerum
veteris instrumenti simul ac novi didicit sacramentum.
Dignum ergo fuit, ut ad sedem illius vestra sancta prudentia solvendam
dirigeret questionem, ad quem et ignarus fidei vir angelitus mittitur, et a
quo apostolus etiam, qui iam a Deo instructus fuerat, plenius eruditur. Et
quia per Moysen dicitur: Habetis Aaron et Ur vobiscum, si quid natum
fuerit questionis, referetis ad eos .

Torna all'inizio