pone, ad ultimum aristologie rotunde; et sic liberari poterit. Purgatio
sequens multum eis proficit: salvia combusta et superposita
multum juvat.
De tremore membrorum — Tremor in membris aliquando inanitione,
et hoc propter coitum; aliquando ex repletione, ut liquide
videtur in ebriosis qui tremunt ebrietate id est repletione: inanitione
curantur teste Ypocrate. Pones ergo eos in balneo ut diutius
morentur quando sic humiditas consumitur abstineant a cibis
et potibus et cum comederint digestibilibus utantur: inungantur
calidissimis unguetis. Cum autem contingit aliquando tremere
ex nimio coitu, dieta bona dietabis, ut carne porcina bene
cocta, gallinis, vino bono, et odorifero non multum aquato; balneandi
sunt in aqua in qua bullierint malva, mirtus, branca ursina;
inunguendi sunt temperatis unguentis ne parva humiditas consumatur;
fortissimis oleum rosaceum cum storace conjunge quia
confortat nervos et inunge, vel in oleo rosaceo castoreum pone faciasque
similiter; violas etiam oleo piretrum tritum bullias et colature
ceram junge et sic utaris; diarrogon nostrum accipiant quia
nimis confortat. Si tremor ex senectute acciderint, non labores quia
curare non poteris; sed si fuerint nobiles, bona dieta et unguentis
congruis eos sustentes. Convalescentes debiles ex longa egritudine,
hujusmodi dietam oportet observare: in f'arina ordei, in ptisano
cum amigdalis et pineis, vel gallinam ponant cum ordeo et diu bullire
faciant donec caro ab ossibus separetur, et colatum atque ex pressum usui reservetur.
De fistula juxta anum. — Deinceps autem dicendum est de fistula
que juxta anum nascitur; cui si humor fuerit vicinus quo ilion
comprimatur, et stercus per fistulam exeat, sanguisugas apponas
et cufas; deinde universalem facias purgationem cum yera pigra
Constantini si colericus fuerit vel prout complexio est; hoc facto,
amplificetur vulnus cum radice maliterre intromissa, vel ejus pulverem
cum oxicroceo malaxa et intromitte; istud tamen diu facias
donec sanguinolenta appareat tenta, quod est signum curationis,
quia lanugo que primum lubricitatem fecerat, remota est; post
istud aquam cum melle per clistere inicias ut locus mundificetur;
demum pulverem aristologie rotunde vel calcucecumenon intromitte,
et sic curabitur.
De carnibus in ano crescentibus — Nascuntur carnes tenerrime
ani et mollissime atque albe, et nimium dolorem inferunt quando
assellant; unde statim serpentariam cum pastillis eis tribuas ad comedendum,
vel eius pulverem locum patientem supersparge; iterum
tartarum bene tritum et supersparsum multum prodest, pulvis
nitri bene triti et supersparsi multum confert. Cum autem
maximam fecerit angustiam, pulverem nitri cum pasta compone
vel tartari, et ad modum magdalionis superpone; ex quo videris
quod jam tendit ad sanitatem, fomentabis eum cum aqua calida
in qua decocta fuerit malva et mirtus; ad ultimum pulverem
mirti vel rose supersparge, et sic sanabitur.
|
|