Hadrianus I papa: Epistolae

Pag 623


vero nullo modo recordavit neque ipsas possessiones reddere voluit, sed inliciter eas
detinere conatus. Quapropter poscentes vestram in triumphis regalem potentiam quasumus,
ut pro amore fautoris vestri, beati Petri apostolorum principis, nostroque
paternae dilectionis talia illi agere non sinatis; sed per vestram clemmentissimam regalem
preceptionem eum exinde expellere omnino dignemini, ut et nostra territoria
per vestram regalem tuitionem intacta permaneant et, quicquit infra ipsa territoria
esse noscuntur, inrefragabiliter a piorum locorum possessa eorum iura fruantur; quemadmodum
vestra in triumphis victoria una cum domna regina vestraque nobilissima
prole hic et in futuro sine fine regnare mereamini.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALI CONPATRI,
CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM AC PATRICIO ROMANORUM
HADRIANUS PAPA.

Novimus regalis excellentiae vestrae benignitati pro Domini amore atque beati
Petri apostolorum principis, a quo meritis praeclara est dignitate ditata ecclesia, et
sicut amatrix iustitiae unicuique suffragiis inpertire.
Quatinus petentes quaesumus, ut pro eiusdem beati Petri, fautoris vestri, amore
nostraque paterna dilectione, sicut solita est vestra profulgida regalis potentia piorum
locorum sollicitudine restaurationis iuvamina ferri, ita et in subiectis monasteriis
spiritalis matris vestrae, sanctae nostrae Romanae ecclesiae, quibus a vestra vibrantissima
regali in triumphis precellentia concessi atque offerti sunt: scilicet monasterium
sancti Ilarii confessoris Christi, qui positus est in Calligata, una cum hospitales,
qui per calles Alpium siti sunt, pro peregrinorum susceptione, poscimus, ut a nulla
magna parvaque persona qualibet invasione atbrachium pati vestrę eximia sinat clementia,
sed in omnibus pro monachorum Deo gerentibus laudibus atque susceptione
peregrinorum iustitia illic conservare, sicut solita est, dignetur; et invasionem, quam
Gudibrandus dux civitatis Florentinae in eodem monasterio ingerit, in curte quodam
Sasantino, territorio scilicet Florentino, arripiens ex ea inliciter plura peculia, quae
illi minime pertinent abstollenda, emendare iubemini; simulque terras, quas ex ipsa
curte plures homines sine ratione abstulerunt, reddere vestra a Deo inspirata regalis
potentia faciat; et pro amore eiusdem regni caelorum clavicularii et nostro prefati

Torna all'inizio