Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 226


Quod autem queris de conceptione Verbi, dicit Augustinus in libro
De fide ad Petrum: «Firmissime tene et nullatenus dubites, non carnem
Christi sine divinitate conceptam in utero Virginis priusquam susciperetur
a Verbo, sed ipsum Verbum Deum sue carnis acceptione conceptum,
ipsamque carnem Verbi incarnatione conceptam», et in libro Trinitatis:
«Non autem in utero Virginis prius caro suscepta est et postmodum
divinitas venit in carnem, sed mox ut Verbum venit in uterum, servata
veritate proprie nature, factum est caro et perfectus homo, id est in
veritate carnis et anime natus est». Quod autem queris quod persona,
sicut dicit Augustinus, assumpsit hominem Christum, ergo aliquem
hominem, ergo persona assumpsit personam, dico quod ubicumque
audies “Deus assumpsit hominem”, ibi ponitur nomen concretivum
pro mathematico, id est nomen nativum pro nomine nature. Et est
sensus: Deus assumpsit hominem id est humanitatem, Deus assumpsit
hominem Christum id est humanitatem Christi, Deus assumpsit veram
animam et corpus id est veram naturam anime corporisque id est humanitatem.
Quia illa regula vera est, quod non persona personam, nec
natura personam, nec natura naturam, sed persona assumpsit naturam.
Si autem reperias quod divinitas assumpsit humanitatem vel humanam
naturam vel aliquid tale, dicendum est quod ibi nomen mathematicum
positum est pro concretivo, id est hoc nomen “divinitas” pro hoc nomine
“Deus”.
De hoc autem quod queris, an debeat concedi quod Christus constet
ex anima et corpore, ex Deo et homine, ex divinitate et humanitate,
tali sensu concedo: Christus constat ex anima et corpore, id est Christus
est homo; Christus constat ex Deo et homine, id est Christus est Christus.
Et quod Christus constet ex Deo et homine, asserit Augustinus in libro
Sententiarum Prosperi; ait enim: «Modis omnibus approbare contendimus,
sacrificium ecclesie duobus constare, duobus confici: visibili elementorum
specie et invisibili Domini nostri Ihesu Christi carne et sanguine, sacramento
et re sacramenti, id est corpore Christi, sicut Christi persona
constat et conficitur ex Deo et homine, cum ipse Christus verus sit
Deus et verus homo. Quia omnis res illarum rerum naturarum et veritatem
in se continet ex quibus conficitur», Christus constat ex divinitate
et humanitate vel ex duabus naturis, id est habet esse ex duabus

Torna all'inizio