Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 746


Solutio IV
Ad quartam quaestionem dicendum, quod ratio quam assignant philosophi,
quare intellectus noster non potest simul plura intelligere, est haec, quia oportet
quod intellectus figuretur specie rei intelligibilis. Impossibile est autem quod
simul figuretur pluribus speciebus, sicut impossibile est quod corpus simul figuretur
pluribus figuris. Et ideo si aliqua cognoscuntur per unam speciem, illa
nihil prohibet simul cognosci; sicut homo intelligens quidditatem hominis,
simul intelligit animal et rationale: et propter hoc etiam intelligens propositionem,
simul intelligit praedicatum et subiectum, quia intelligit ea ut unum. Et
ideo, cum anima Christi intelligit omnia quae sunt in uno, scilicet Verbo, etiam
simul et uno intuitu omnia cognoscit actu. Et similiter est de aliis beatis quantum
ad omnia quae in Verbo vident; secus autem est de illis quae vident per
species diversas, quae simul videre non possunt.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quando plura intelliguntur in uno, omnia illa
sunt ut unum intelligibile: et per hoc servatur verbum Philosophi.
Ad secundum dicendum, quod Verbum non videt infinita per scientiam visionis,
ut dictum est et de hac verum est quod anima Christi videt quaecumque videt
Verbum. Si tamen infinita videret, praedicta positione facta quod generatio
semper duraret, non sequeretur quod transiret in infinita: quia non videret ea
pertranseundo de uno in alius; sed in uno simplici tam Deus quam anima
Christi.
Ad tertium dicendum, quod omnia quae anima Christi videt in Verbo, videt una
operatione; non tamen illa operatio est infinita in se, sed materialiter, quia
transit super infinita, praedicta positione stante de duratione mundi, sicut
etiam dictum est de virtute intelligendi.
Ad quartum dicendum, quod unus Angelus non illuminatur ab alio de his quae
illuminatus videt in Verbo, sed de his quae non videt, quae superior videt vel in
Verbo, vel in lumine alterius Angeli magis sibi proportionato, in quo sunt formae
magis particulares; sicut inferiores Angeli illuminantur a mediis de his
quae ipsi in Verbo non vident; medii autem vident vel in Verbo, vel per illuminationem
superiorum Angelorum.

Torna all'inizio