monstratur, et didicimus ea per sacra velamina ierarchicarum
traditionum humanitatis, quibus in carne Salvatoris principalibus celi splendoribus
radiavit alma divinitas. Quasi dicat: divinitatis et humanitatis
iuncturam ierarchicam et Scripturarum verbis velatis didicimus et que
gessit in carne Dominus divinis operibus, unde nomina divina et ierarchicas
notiones tenemus. Sed quia hec velata sunt, que scimus idcirco
irrationabiliter illa didicimus, quia didicimus sensibilibus quidem invisibilia,
unde Apostolus: «Invisibilia enim ipsius a creatura mundi» id
est ab homine «per ea que facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna
quoque virtus eius» id est Filius «et divinitas» id est Spiritus Sanctus.
Quasi irrationabiliter didicimus, cum ex visibilibus invisibilia didicimus.
Rationabiliter enim addiscitur, cum res sui generis ex suo genere cognoscitur,
ut cum ex eternis eterna, ex invisibilibus invisibilia et similia
ex similibus preparantur. Similiter inrationabiliter didicimus, cum et
ex his que sunt in materia, superessentialia, id est que sunt sine materia,
scimus. Duo enim ista, id est ea que sunt et ea que sunt superessentialia,
diversa sui generis ratione compugnant. Ista enim que sunt vocantur
subsistentia et essentialia, eo et quod accidentibus subiacent et materiam
habent, ut homo et lapis et huiusmodi subiecta; illa vero essentia et
superessentialia inde dicuntur, et quia accidentium vices refutant et
materie nichil debent. De quibus loquitur Boetius in libro De Sancta
Trinitate et ait: «Theologia sine motu» accidentium «abstracta et separabilis
est», quod exponens subiunxit: «nam Dei substantia et materia
et motu caret»; namque «in divinis intellectualiter conversari
oportebit, neque deduci ad imaginationes» que subsistentium sunt, «sed
potius ipsam inspicere formam» ex suis rationibus singularem et simplicem.
Et item: «Divina substantia sine materia forma est, atque ideo
unum est, et est id quod est» id est Deus est sua divinitas; «reliqua vero
non sunt, id quod sunt», ut homo non est sua humanitas. Sed «neque»
divinitas «subiectum fieri potest; forma enim est. Forme vero subiecte
esse non possunt». Quomodo vero hec duo, id est ea que sunt et superessentialia,
se habeant in libro De Ebdomadibus exponit. Ait enim:
«Diversum est esse et id quod est» et item «Quod est, participare aliquo
potest, sed ipsum esse nullo modo aliquo participat». Ex quibus liquet
quod sine ratione discitur, cum ex his que sunt, id est ex his subsistentibus,
superessentialia discuntur.
Et adhuc idem aliis verbis repetit, ut repetitio frequens sit confirmatio
|
|