Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris  | 
 
corporis flexu hinc surgentem solem, inde profundissimam  
noctem intuetur aspiciens.  
CASIUS mons alter a superiori. Hic enim in Arabia est, Pelusio  
Egypti conterminus, haud longe a loco qui dicitur Ostracine,  
nobilis sepulcro Pompei Magni.  
CASPIUS mons sub boreali plaga constitutus, et ab eo Caspium  
mare, cui conterminus est, denominatum. 
CASTALIUS mons in Delphis est Musis sacer. 
CATHABATHMON mons Parethonio propinquus est, cui et  
Alexandri castra vicina sunt. 
CATACRISEA montes sunt eo in deserto per quod transitum  
fecere filii Israel ab Egypto in terram promissionis venientes.  
Hos quidem auro fertiles aiunt eosque penes perhibetur Moysem  
librum de Deuteronomio descripsisse.  
CATILLUS mons est prope Tyburim civitatem Rome vicina, a  
Catillo fratre Tyburti conditoris Tyburis denominatus. 
CAUCASUS orientalis mons et famosissimus est. Is quidem secundum  
quosdam, inter Oleos, qui sunt ad Cimmericum mare,  
et Albanos, ultra Caspium sub septentrione iacentes, elevatur  
primo, et perpetuo iugo usque in orientem extremum protendi  
videtur, secundum varias illi nationes adiacentes varia sumens  
nomina. Eumque Taurum montem seu Tauro monti iunctum  
credidere plurimi, eo quod Parcoatras Armenie mons inter  
Taurum et Caucasum positus illos iungere vide.atur. Sed  
fluvius Eufrates ex Parcoatra descendens et in meridiem defluens  
et ad sinistram Taurum derelinquens eos esse disiunctos  
ostendit. Et sic a dextris inter Oleos ad Albanos, ubi portas habet,  
incipit Caucasus, sic dictus eo quod semper eius vertices  
nive candeant, nam incolarum lingua candor dicitur caucasus.  
A portis autem Caspiis ad Armenas usque pilas seu ad  
Tigridis fontem inter Armeniam et Hiberiam qui vertices Caucasi  
sunt Acrocerauni appellantur, de quibus supra. A fonte  
autem Tigridis usque Carras inter Parthos Massagetasque  
Ariobarzanes nominatur. A Carris usque ad Cadippi oppidum  
inter Bactrianos et Hyrcanos Momarmali dicitur, amomi ibidem  
nascentis insignis, a quo collis subsequens dicitur Parthau.  
Ab oppido vero Cadippi ad Saffrim vicum inter duas 
  |  
  |