Litteras ante paucos dies tibi transmisi, et eas uix susceptas legere
despexisti, et cum magna indignatione sicut michi dictum est
supra quoddam sedile eas proiecisti. Nunc alias mitto mandans et
precipiens ex parte regis et nostra, quatinus ab omni grauamine
quod coenobio Couentreio inferre diceris omnino te subtrahas,
quicquid de ipso coenobio uel terris ipsius coenobii uiolenter
abstulisti sine mora restituas. Clamorem enim fecerunt ad me tam
abbas quam monachi eius quod dormitorium eorum per uim
introisti, archas eorum fregisti, et equos et omnes proprietates
quas habebant rapuisti; insuper domos eorum destruxisti et
materias earum ad tuas uillas asportari precepisti, in ipso quoque
coenobio cum familia tua consumens bona monachorum octo
dierum moram fecisti. Haec nec tui officii nec tuae potestatis esse
cognoscas. Immo magis oporteret te animabus eorum pastorali
discretione consulere, bonorumque morum sanctarumque actionum
uerbis et operibus salubria exempla praebere.
28
Lanfrancus archiepiscopus dilecto filio et amico Adelelmo abbati
salutem et benedictionem.
Fratres isti ad me uenerunt accusantes se et dicentes in uos grauiter
peccasse, et sua culpa de monasterio recessisse. Ego uero stulticiam
illorum eis audientibus multum adauxi, et satis duris atque amarissimis |
|