quibus se excusabit. Ait alius: Credo, si quando quesitum
fuisset in sua domo et palam esset negocium ipsius
de re istius, adhuc vtique regem seduceret suis blandis sermonibus
et dolosis argumentationibus, donec sibi verum
falsum redderet et falsum verum. Et non cessauerunt huiusmodi
verba coram rege proponere, donec fidem adhibens in
illis ita [iuberet] quod duceretur vulpes vicarius eius
con(s)cito coram rege. Dixit rex: Vbi est pecia carnium
quam mandaui pro me seruari? Cui respondens dixit: Eam
custodi ciborum regis resignaui, vt ipsum prandio representaret.
Et voc[a]tus ciborum custos regis et interrogatus de
carnibus, cum et ipse esset de his qui consilium inierunt
contra vulpem, (et) negauit dicens: Nihil mihi tradidit.
Misitque leo ad domum suam fidelem virum vt inquireret,
et inuente sunt carnes indomo vulpis, et eas regi presentarunt.
Erat autem vnus inter illos qui oblocuti fuerant
de vulpe ad regem, quidam lupus, qui nil boni vel mali
locutus erat regi super hoc negocio, et estimabatur vir iustus
esse et innocens, ita quod esset illorum qui non loquebatur
nisi verum. Et ait hic lupus: Postquam patuit regi
fraus, non decet parcere illi. Si pepercerit enim, nunquam
peccator a suo peccato conuertetur nec amplius manifestabitur
regi alicuius delictum ex quo non curat punire
peccatores. Tunc leo mandauit ipsum recludi in carcerem,
et ita factum est.
Et ait vnus de familiaribus: Miror prudentie regis eiusque
intellectus in singulis rebus, quomodo latuit ipsum prauitas
huius seductoris nec sua opera percepit. Ait alius: Potius
mirandum est quia video ipsum [regem] curantem inquirere
super ipso ex quo patuit sibi de ipso quod latuit. Tunc misit
rex vnum illorum ad carcerem vt exterminaret(ur) et videret(ur)
|
|