difficilius obiectum, tanto oportet magis contra tendere, et intensius in ipsum
moveri. Sed secundum quantitatem comparatam sunt aequales, quia proportionaliter
in his tribus se habent respectu suorum obiectorum: et ideo proportionaliter
crescunt.
AD OBIECTA
Ad primum ergo et secundum patet solutio ex dictis.
Ad tertium dicendum, quod hoc quod homo est magis habilis ad actum unius
virtutis quam ad actum alterius, non est ex diversitate habituum semper, sed ex
diversa dispositione naturali, aut etiam ex exercitio.
Ad quartum dicendum, quod per operationem accipitur ibi exterior actus, qui
per morales virtutes completur, quas oportet theologicis proportionabiliter
aequari, ut dictum est. Vel aliter dicendum, quod intelligitur de operationibus
quae essentialiter consequuntur ad virtutes, sicut sunt actus interiores, quos
etiam oportet aequales secundum proportionem esse; non autem secundum
actus exteriores, qui possunt esse vel expeditiores vel impeditiores propter aliqua
accidentia.
Ad quintum dicendum, quod hoc dicitur quantum ad exercitium virtutum, et
usum, et non quantum ad habitum.
ARTICULUS 5
Utrum vitia sint connexa
Ad quintum sic proceditur.
1. VIDETUR quod vitia sint connexa. Iacob. 2, 10: «Qui offendit in uno, factus est
omnium reus». Sed non efficitur omnium reus mandatorum, nisi per peccata.
Ergo qui facit unum peccatum, habet omnia peccata.
2. Praeterea, peccatum nihil videtur esse in anima nisi privatio virtutis. Sed per
unum peccatum mortale privantur omnes virtutes. Qui ergo habet unum peccatum,
habet omnia.
3. Praeterea, sicut virtutes procedunt ex bono amore Dei, ita peccata omnia procedunt
ex inordinato amore sui, secundum Augustinum. Sed
virtutes habent connexionem propter hoc quod conveniunt in caritate. Ergo etiam
peccata habebunt connexionem propter inordinatum amorem, ex quo procedunt.
4. Praeterea, virtus et vitium sunt opposita immediate, ad minus secundum
theologos. Sed nulla virtus inest habenti aliquod peccatum. Ergo insunt omnia
vitia opposita singulis virtutibus; et sic idem quod prius.
|
|