| AD OBIECTA
 Ad primum ergo dicendum, quod praecepta quodammodo connectuntur in caritate
 sicut in fine: quia per ipsam fructum mandati observati quis percipit.
 Ad secundum dicendum, quod illo praecepto praecipitur actus caritatis non qui
 sit a caritate, sed qui est similis actui caritatis, sicut est actus naturalis dilectionis.
 Vel si praecipitur actus caritatis, praeceptum illud magis est ad ostendendum
 quo tendere debeamus, quam ad obligandum, sicut supra, distinct. 27, dictum
 est.
 Ad tertium dicendum, quod ratio illa procedit quantum ad intentionem legislatoris,
 magis quam quantum ad obligationem legis.
 Ad quartum dicendum, quod facere actum deformem, et abstinere ab ipso, est in
 potestate nostra, non autem facere actum formatum; et ideo non est similis ratio.
 Ad quintum dicendum, quod modus caritatis plus importat quam relationem
 operis in finem debitum; importat enim quod actus ex habitu caritatis procedat,
 qua multi carentes, actus suos in Deum referunt.
 EXPOSITIO TEXTUS
 «Ubi caritas est, quid est quod possit deesse?». Ergo omnes aliae virtutes
 superfluunt. Et dicendum, quod hoc dicitur propter necessariam connexionem
 aliarum virtutum, quarum ipsa quodammodo est causa.
 «Sequitur ut eius fortitudo minus sit prudens». Hoc dicitur secundum quod ab
 una virtute aliquid in aliam redundat, ut dictum est.
 «Quia vero non iustificationis gratia, quam facit caritas, instituta sunt, sed in
 figura futuri, et in onus imposita, ideo clarescente veritate, cessaverunt velut
 umbra». De hoc dicendum in 1 dist. 4 libri.
 «Sicut in sermone Domini octo virtutes praemittuntur, ad quas cetera referuntur».
 Loquitur de beatitudinibus, quae virtutes dicuntur, inquantum sunt actus
 virtutum.
 «Quia per caritatem implentur». Videtur quod dicat duo contraria, scilicet
 quod caritas sit principium et finis mandatorum. Et dicendum, quod hoc non
 est inconveniens: quia sicut in naturalibus forma et finis incidunt in idem, ita et
 in moralibus. Habitus enim, qui est principium actus, ut imperans actum, est
 etiam quodammodo finis, inquantum ad finem proprium utitur actu imperato.
 «Totam magnitudinem et amplitudinem divinorum eloquiorum possidet caritas».
 Secundum hoc videtur quod prolixitas Sacrae Scripturae sit superflua. -
 Et dicendum, quod continentur omnia divina eloquia in praecepto caritatis
 sicut in radice; sed oportuit per ramos distingui.
 | 
 |