Poggio Bracciolini: De infelicitate principum

Pag 39


ex basi suspensos ac sublimes prospectat. Opes,
aurum, vestes, argentum, famulantium catervas obstupescens,
exteriorem ornatum intuetur, non intro novit
quibus exagitentur malis
68 Sapientissime de his scribens Seneca: isti - inquit - 5
quos pro felicibus aspicitis, si non qua currunt,
sed qua latent videritis, miseri sunt, sordidi, turpes, ad
similitudinem suorum parietum extrinsecus culti. Lucianus
autem, Grecus auctor, in Alectrione suo Miciclum,
qui et ipse aliquando rex fuisset, interrogatum a 10
Gallo numquid nam felix regum vita esset quemadmodum
vulgo extimaretur, habens quod bonorum
maximum homines putarent, ita respondentem introducit:
imperabam equidem pluribus provintiis tum
multitudine hominum atque ubertate, tum vero amenitate 15
urbium refertis, fluminibus insuper navigio aptis
et portuoso mari. Exercitus habebam permultos, non
pauci stipatores ac satellites corpus custodiebant,
habundabam auro, navibus et iis rebus omnibus
propter quas principes extimantur esse felices. Quotiens 20
prodibam domo, multi me veluti deum quendam
intuebantur atque adorabant. Alii preibant cursu ceteros,
alii tecta conscendebant, ut me inspicerent, magni
facientes videre currum quo vehebar, vestes, diadema,
tum eos qui ordine preibant ac sequebantur. Ego autem, 25
mihi ipsi conscius quante me res torquerent, affligebar
animo, illorum stultitie ignoscens. Mei vero miserebar,
qui essem similis magnis illis colossis, quos
Phidias aut Miron sculpserat. Hi enim Iovem aut
Neptunum ex auro vel ebore sculpunt, fulmen aut tridentem 30
in manibus tenentes. At si quis introspexerit,
videbit informe corpus, vectibus ferreis, clavis, cuneis

Torna all'inizio