et se contra legem non facere Moysi, ad  
numerum primorum Decalogi mandatorum suas  
Epistolas destinavit [ordinavit], et quot ille praeceptis  
a Pharaone instituit liberatos, totidem hic  
Epistolis a diaboli et idololatriae servitute edocet 
acquisitos. Nam et duas tabulas lapideas, duorum  
Testamentorum figuram habuisse viri eruditissimi  
tradiderunt. Epistolam sane quae ad Hebraeos scribitur,  
quidam Pauli non esse contendunt, eo quod  
non sit ejus nomine titulata, et propter sermonis  
stylique distantiam, sed aut Barnabae juxta Tertullianum,  
aut Lucae juxta quosdam, vel certe Clementis  
discipuli apostolorum et episcopi Romanae  
Ecclesiae post apostolos ordinati (TERTUL. lib.  De  
pudicitia , cap. 20. EUSEB. lib. IV Hist. c. 8, Epistola  
ad Hebraeos quin Pauli sit.). Quibus respondendum  
est: Si propterea Pauli non erit quia ejus non  
habet nomen, ergo nec alicujus erit, quia nullius
  |  
  |