Petrus Damiani: Epistulae

Pag 43


ut quasi pro debito persolvatur, impellit. Quid igitur faciam? Nam quia
dormientem te impingens et vellicans excitare non valeo, pungam et sic
saltim, ut evigiles, prevalebo. Ferulam igitur in te doctrinae tanquam
magister arripiam, et velut supparem vel clientem, haec quae tibi forte
quam michi notiora sunt, ammonere presumam. Et hoc sit meum pungere,
doctiorem velle docere. Ad hanc fortassis iniuriam experrectus evigilabis,
ut, qui caritati denegaveras vicem, laedenti saltim redhibeas talionem,
verumtamen quem tu tibi vides haec hilariter suggerentem, iuniores
fratres sibi proculdubio deputent serio consulentem.
Age igitur. Noli frater, quod plerique faciunt, tantummodo si quid in
te est virtutis attendere, ut vitia quasi post tergum posita neglegas iudicare.
Imitare naturalis in pavone diversitatis exemplum. Qui nimirum pullinos
et velut ignobiles pedes pre oculis semper habet, insignem vero
caudae pulchritudinem post se spectabilem prebet. Videt in pedibus
rusticum aliquid, quod despiciat, ignorat in cauda, quod eum mirabilem
reddat. In promptu est, unde se debeat in humilitate deprimere, post
tergum gerit, unde valeat, quasi prae caeteris avibus superbire. Te quoque
quodammodo, quod in te virtutis est, lateat, si quid vero vitiosum et
correctionis est indigum, ab aspectus tui iudicio non recedat.
Fraternae correptionis zelum noli moleste ferre, sed gratulabundus
amplectere ac velut certae curationis antidotum in animae languentis interiora
diffunde. Memento itaque, quod per Salomonem dicitur: Melior est
manifesta correptio, quam amor absconditus. Meliora sunt vulnera dili gentis,

Torna all'inizio