quod nos non oporteat amplius pacem imprudenter
expetere, sed potius acceptare petitam.
Cap. XVII.
Friderici invectiva ad Cardinales cum increpatione,
quia non creant novum Papam.
Ad vos est hoc verbum, filii Effrem, male
tendentes arcum, et pejus emittentes
sagittas, turpiter in die belli conversi
retrorsum. Ad vos est hoc verbum, filii
Belial, dispersionis oves. Ad vos est hoc verbum,
animalia capita non habentia, magni
judicis adsessores. Ad vos est hoc verbum Cardinales
obliquati, quibus male voluit
orbis: ad vos est hoc verbum, pro quibus totus
mundus prorumpens in verba, obloquitur.
Non ego possum loqui, quin obloquar,
quia de mundo sum, licet immundus, propter
quod oportet sentire cum mundo, tanquam
pars suo toto, nec dissona, nec adversa
scribenti. Itaque attendite de dura et inepta
materia, rudem epistolam exordii dignitate
privatam. Nam lingua mea velocitate
compulsa, prius prorupit in verba quam concipiens
ei spiritus delegasset, et sic superioris
non expectato Imperio minus plene concepta
edere festinavit. Habet enim animus perturbatus,
quod plerumque sermonem incontinuum
|
|