Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 360


«Si igitur gratia quae sanat et liberat voluntatem hominis, virtus est... consequitur
ut virtus non sit ex libero arbitrio». Hic expresse videtur Magister huiusmodi
opinionis esse quod gratia et virtus sint idem; nisi forte hoc exponeretur,
quia gratia in operationem non nisi mediante virtute procedit: sed tamen supposito
quod gratia non sit virtus, eadem Magistri rationis vis erit: non enim
minus est manifestum de gratia quam de virtute, quod a solo Deo in nobis sit.
«Unde apparet vere quia caritas est Spiritus Sanctus». Hic loquitur Magister
secundum suam opinionem quam in 1 lib. supponit, scilicet caritatem in nobis
nihil aliud quam Spiritum Sanctum esse. Non autem oportet hoc de caritate opinari,
quia ipsa virtutes informat et sanctificat, sicut hic concludere videtur: hoc
enim contingit ex hoc quod caritatis obiectum est finis ultimus; unde ipsa
mediante omnes virtutes ad ultimum ordinantur.

Torna all'inizio