omnibus et filiis eorum fecit domnus B[eraldus] abbas scriptum
prestarię de octava portione turris Montis Martani, et de Monte
Martano sicut Albertus filius Gualterii habuit et tenuit, et de
octavia portione Scoiani, et de octava portione castri Ripę de
Bornia cum silva ipsius, et de octava portione castri Casiliani
cum silva, exceptis grossis arboribus, et de octava portione castri
Mezanelli cum silva, exceptis grossis arboribus Collis Alti, et
de octava portione podii Sancti Martini cum silva, et de octava
portione podii Sanctę Marię in Pantana. et dedit prędictis comitibus
omnes res et homines qui fuerunt Albertini comitis, sicut
ipse dedit in hoc monasterio, excepta curte castri Aquę Spartę
cum suis pertinentiis et quod habet in Lanciola, et excepto
monte Castro a Laia in intus adversus ipsmn Castrum, et excepta
ecclesia Sancti Faustini et Sanctę Marię in Pantana. alia omnia
prędictus abbas iam dictis comitibus dedit per pręstariam. isti
sunt vero termini qui designati sunt pro ipsa convenientia concambii
de rebus Albertini comitis, videlicet: a Cruce Sanctę Barbarę
vadit per viam antiquam de Mezanelli, et intrat in Naiam
usque in stagnum de Crassis, et intrat in rigum qui est inter nos
et filios Guidonis de Teballo, et intrat in viam publicam et per
semitam in pede de silva Lanciola et per rigum Caniclę in vadum
Ripę, et in ipsum in Salicem Martini Rivaliosi, et in pede
vineę Adenulfi quę est filiorum Tebaldi, et vadit iuxta terram
Petri de Moronto quę est filiorum Rainerii de Odo, et vadit in
silvam de Lanciola nostram, ubi debent augere nobis in una fronte
cannas .X. et in alia fronte cannas .X., et intrat iuxta terram filiorum
Rainerii de Odo in pede silvę de Gutti, et intrat in rigum
Sancti Petri et in pontem Sanctę Barbarę et in viam, et exit in
Crucem Sanctę Barbarę. Berardus filius Rainaldi optulit in
hoc monasterio unum castrum quod vocatur Bustone et podium,
et suam portionem de monasterio Sanctę Marię in Consenano,
et omnes res quantascumque tenebat a rivo qui dicitur Cornu
usque in flumen Reatinum cum ecclesiis, castris et omnibus pertinentiis
atque subiacentiis . Carbo abbas de monasterio Sancti
|
|