Valla Laurentius: De falso credita et ementita Constantini donatione

Pag 94


omnem pecudem feramque et avem sacrificari, ita non
omne ab eodem accipiendum est munus. Ego sacerdos
sum ac pontifex, qui dispicere debeo, quid ad altare
patiar offerri, ne forte non dico immundum animal offeratur,
sed vipera aut serpens. Itaque sic habeas: si foret
tui iuris partem imperii cum regina orbis, Roma,
alteri tradere quam filiis (quod minime sentio), si populus
hic, si Italia, si cetere nationes sustinerent,
ut, quos oderunt et quorum religionem adhuc respuunt,
capti illecebris seculi eorum imperio obnoxii
esse vellent (quod impossibile est), tamen, si quid mihi
credendum putas, fili amantissime, ut tibi assentirer
ulla adduci ratione non possem, nisi vellem mihi ipsi
esse dissimilis et condicionem meam oblivisci ac propemodum
dominum Iesum abnegare. Tua enim munera
sive, ut tu vis, tue remunerationes et gloriam et
innocentiam et sanctimoniam meam atque omnium,
qui mihi successuri sunt, polluerent ac prorsus everterent
viamque iis, qui “ad cognitionem veritatis” venturi
sunt, intercluderent. 20 An vero Heliseus Naaman
Syro a lepra curato mercedem accipere noluit:
ego te curato accipiam? Ille munera respuit: ego regna
mihi dari sinam? Ille personam prophete maculare noluit:
ego personam Christi, quam in me gero, maculare
potero? Cur autem ille accipiendis muneribus personam
prophete maculari putavit? Nempe quod videri
poterat vendere sacra, fenerare donum Dei, indigere
presidiis hominum, elevare atque imminuere beneficii

Torna all'inizio