Ricobaldus de Ferraria: Chronica parva ferrariensis

Pag 148


de domo Taurellorum, quorum uni erat destinata uxor
futura, tradita fuit uni marchionum Estensium,
Obizoni nomine. Que in puellari etate decessit
a viro non cognita. Ex Taurellis unicus
vir superest sine prole virili. Parochia sancti
Apollinaris fuere Falzagaloni,
qui etiam defecerunt. Parochia sancte Marie
de Vado Advocati et Captanei de Lusia
erant, qui non sunt modo, et Signorelli, ex quibus
habentur superstites. Parochia sancti Vitalis
Buchimpanes habentur. Parochia sancti
Thome fuere Turcli atque Ramberti. Parochia
sancti Laurentii fuere Fontanenses,
qui ex Aldigeriis sunt exorti, et etiam
eorum proles defecit. Parochia beati Silvestri
fuerunt Costabili, quorum proles multa est, et
Leodovini, qui durant.


600




605




610




615
Torna all'inizio