utriusque recurrat, quam tuto exitu mortalis vite spatia consumavit,
in lucem repositus, apud Deum, ubi eum non amissum habent superstites,
sed premissum. Quamobrem, si quid ei fortassis de contagio terrene habitationis
aut carnalis infectionis inhesit, quod oporteat Ecclesie sancte suffragiis,
vel carorum auxiliis expiari, vigilet circa illud paterne ac materne
diligentia pietatis. Nostre quoque caritatis sinceritas ipsius apud Deum, in
ipsa presenti immolatione hostie salutaris, cum qua pro salute fidelium
ante thronum Dei, pia iugiter vota prosternimus, prout humana fragilitas
permiserit memor erit.
Dilecte dilectus salutem quam sibi.
Certis indiciis et manifestis cometior argumentis quod vanus sit et
umbre similis amor tuus, dum ipsum, quo in me dudum estuare te litteris
asserebas, in personam transferens peregrinam, et me non absque sanguinis
tui iudicio deserens et contempnens, meis nuper votis et precibus
rescribere neglexisti, quod fecisse nequaquam debueras, si fuisset in te
costantia firmitatis. Nec excusatio verbis transmissa quomodolibet te
excusat, cum scribere noverit plena satis ingeniis et docta multis artibus
manus tua, que a revelatione secretorum facienda persone tertie, propter
quod impedimentum allegas, te verosimiliter excusabat. Sed forte, si recte
consideres, non est honesta nec utilis amoris navigatio, quam fecisti, cum
eius sit impudica nimis intentio, et virginalis pudoris, quem sponso virgineum,
|
|