Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 537


est iussum; quod secundum aliorum iudicium est iniustum.
Quare cum in humanis iudiciis cadere possit dubietas et
error, expediens fuit lex evangelica et divina, circa quam
error esse non valet . Tertia via sumitur ex parte finalis boni,
quod intendimus adipisci. Nam cum huiusmodi bonum
sit supra facultates nostrae naturae, lex naturalis et humana
iuvantes nos ad consecutionem illius boni quod possumus
naturaliter adipisci, non sufficiunt ad consequendum
illud bonum supernaturale. ergo necessaria fuit lex
evangelica et divina, per quam ordinamur ad illud bonum.
Decet ergo reges et principes, quos conpetit esse quasi
semideos, et esse intellectum sine concupiscentia, et esse
formam vivendi, et regulam agibilium, sic se habere ad
legem divinam, naturalem, et humanam: ut sicut excedunt
alios potentia et dignitate, sic eos superent bonitate
et virtute.
Quod quantum possibile est, sunt leges patriae
observandae, et quod cavendum assuescere
innovare leges.
Cap. XXXI.

Quaerit Philos. 2 Polit. cum disputat contra Hippodamum,
utrum sit expediens civitatibus innovare patrias
leges, et inducere consuetudines. Ordinaverat
enim Hippodamus (ut supra tetigimus) quod inveniens aliquam
legem civitati proficuam, honorem acciperet in
civitate illa; et quia homines sunt communiter honoris cupidi,
inducebantur multi ut invenientes consuetudines novas,
dicentes eas esse utiles et proficuas civitati, solverent
leges patrias et antiquas. Merito ergo dubitatur, an positio
Hippodami esset bona, et an expediat saepe saenius immutare
leges: dato rtiam quod occurrant leges aliquae quae viderent
esse magis proficuae et meliores. Adducut autem Phil. in Polit.

Torna all'inizio