Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 112

Liber II


perscripsere, ut ex Graecis Aristotelem, Theophrastum; ex nostris Plinium, Albertum Magnum, aliosque permultos. Earum vero rerum, quae hominum industria comparantur, urbes praecipue sunt. Hae laudantur tum ab his partibus, quae locis attributae sunt, tum a specie, tum figura. Ab artificiosis munitionibus, ut fossis, muris, turribus; ab aedificiis tum publicis, tum privatis; ut viis, templis, aquaeductibus, domibus eorumque aedificiorum dispositione, atque ordine; tum vero ab antiquitate, conditoribus, alumnis, rebus gestis, imperio, legibus, institutis, exemplis, inventis, artibus, quae ibi aut inventae primum sunt aut floruerunt. Caetera porro aedificia vel ab his omnibus vel ab aliqua earum parte laudantur. In quibusdam autem utilitas, ut in aquaeductu; in quibusdam dignitas et quasi maiestas maxime consideratur, ut in templis. Caeterae res omnes, quae artificio constant, partim a materia, partim ab artificio atque artifice, partim a forma, partim ab usu, partim a raritate et precio, partim a possessoribus et dominis commendantur. Ac corporeae quidem res ita, meo iudicio, tractandae sunt. Incorporeae autem res, quae in laudationem veniunt aut artes aut scientiae aut virtutes sunt, ut supra diximus. Hae laudantur aut ab antiquitate et inventoribus aut a subiecto et materia, in qua versantur aut

Torna all'inizio