et theologi quod iusta petentibus nunquam assensus 			c.93v.a 
negari debeat. Ideoque Salvator gencium nos hortatur 
petere, cum dicat apud Matheum VII: "  Qui petit accipit, 
qui querit invenit, ergo pulsate et aperietur vobis, petite 
et dabitur vobis; non pulsanti non aperietur"  . Si enim 
nullus esset oracionum fructus, vana essent omnia sacrificia 
et omnis divinus cultus. Sed tu dices: "  Frequenter 
homines ad Deum orant, nec exaudiuntur eorum preces"  . 
Respondeo quod ex clemencia Dei evenit quod non exaudiuntur 
preces, quia quandoque petens fallitur; petit enim 
sepius pro voto quod pestiferum sibi esset. Hanc peticionem 
talem Deus misericors non exaudit, dicente Salvatore 
gencium et Iacobo in IIII c.: "  Petiit et non accepit a patre 
eo quod male petiit"  . Et noster Augustinus in li. de Vera 
innocencia: "  Deus – inquit – cum nescitis quid petatis, 
cum aliquid male poscitur, dando irascitur et non dando 
miseretur, quia quod expedit melius novit medicus quam 
egrotans"  . Super qua littera dixit beatus Prosper: "  Cum 
Deus affectum precibus non prestat iniquis, multum concedit, 
quod nocitura negat. Errantes voto non vult delinquere
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |