Salvator, Mt. 5, 20: « nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum » ,
et cetera; et partes duodenarii aliquote simul sumpte perveniunt usque
ad sedecim, qui numerus habet bis octo et iam dictum est quod octonarius
significat iustitiam: quia dupliciter fuerunt iusti, et secundum iustitiam
que est ex Lege et que est ex Evangelio, <propterea> duplex resurrectio
gloriosa debebatur eis. Tertia ratio est hec: quia ipsi apostoli predicaturi
erant armonias omnes Scripturarum et virtutum et operum, unde Job 25,
2: « qui facit concordiam in sublimibus suis » , id est in apostolis.
Quattuor autem armonie in musica assignantur: diatessaron, diapente
et diapason et bis diapason; iste autem quattuor armonie secundum numeros
non ascendunt nisi usque ad duodecim. Diatessaron consistit in sesquiter<tia>
proportione. Prius videtur esse sesquiter<tium> quam sesqualterum,
quia tertia minor quam media, ergo magis accedit ad unitatem.
Accipiamus ergo primum sesquitertium, et erit diatessaron. Quattuor ad
tres se habet in sesquitertia, quia quaternarius continet totum ternarium
et eius tertiam partem, id est unitatem. Post istam proportionem accipias
sesqualterum primum - senarius ad quattuor - et sic habes diapente.
Deinde post istud sesqualterum accipias primum duplum ad quattuor
et erit octonarius. Deinde quadruplum ad primum subsesquitertium, scilicet
duodenarium ad terrarium, qui bis diapason debet continere omnes alias
armonias; et ita habes quod omnes ille armonie ascendunt usque ad
duodecim et non ad plus nec ad minus, et hoc est quod dicitur in
Ecclesiastico: « sic est numerus musicorum in iocundo vino et moderato » ,
quia sacra Scriptura vinum est generosum et aurei coloris, quia cito inebriat
|
315
320
325
330
335
|