ab ecclesia sua se queritur disturbatum. Quod autem ab eo queritur, ut titulationis
sue certificationem exhibeat secundum beatum Gregorium, ridiculum demonstratur. Quid
enim agit, iuxta eiusdem beati Gregorii dicta et legum statuta probare debet, alioquin non
est huic calumpnia hujusmodi occasionibus impingenda; sed nisi alia causa impediat, sue
restituatur ecclesie. Datum Gajete idibus martii". Ipse vero Yordanus cum non haberet,
unde se suamque turbam excusaret, et ibi coram papa taceret, interrogatus ab Abraam, presbitero
et magistro, suo capellano ait: "Quid debeo ei respondere? Ille non tenet me pro
episcopo". Tunc domnus Lambertus, Ostiensis episcopus et domni Calisti prolocutor, quasi
propria sua manu apprehendit me stantem et proferentem: "Domine, ad hec debeo respondere,
et ait michi publice: "Frater, deposuisti querelam tuam, et tempus januarii non est
aptum calcandi uvas in torculari. Dominus quippe archiepiscopus occurrit nobis propter
eos, qui insidiantur gratia imperatoris. Volumus igitur nunc audire de ejus consolatione et
non perturbatione, atque cum ipso invenire, qualiter valeamus cum isto domino nostro
propere et prospere Romam adire ejusque sedem obtinere. Interim archiepiscopus cum istis
et alliis suis fratribus poterit habere conscilium et facere tibi bonum". Jordanus itaque et
ejusque cetus locutus de sua opulentia in illa vespertina hora et die altera palatium descendit.
Atque in tertia, que dies fuit Dominicha de ramis palmarum in ecclesia Sancti
Martiani cum suis sufraganeis Petrum, Terdonensem ellectum, licet modo abjectum, in episcopum
ordinavit. In eadem quoque civitate et festivitate de ramis palmarum Guazo, clericus
de Oreo et Mediolanensis ecclesie lector, accepit cartam a Pontifice et cardinalibus
subscriptam, confirmantem, ipsius Guazonis conjugium esse legiptimum; quod Yordanus
archiepiscopus cum suis consulibus in tempore terremotus de suo theatro divulgaverat esse
adulterium. In die autem altera, que fuit secunda feria, dominus ipse ellectus papa Terdonam
exivit; cum quo Olricus, vicedominus Mediolanensis, Yordano archiepiscopo redeunte
Mediolanum, usque Placentiam ivit. Qui vicedominus cum intenderet excusare suum
archiepiscopum
michi, reiteranti querellam in Placentino palatio, de sensu suo ait: "Ferocem animum
geris". Cui quidam meus frater, Liprandus nomine, respondit: "Si secundum ferocitatem
vellet agere, in una die posset quinque milia hominum excitare, qui pugnarent bellicis armis
pro se". Huic verbo vicedominus consensit. Et dominus papa surexit et cameram intravit:
et ceteri qui ibi aderant potentes, tam episcopi quam cardinales, de suis ceperunt loqui confluentiis.
At ego, illis dimissis, perveni ad cameram; de qua dominus papa dignatus exire
ad me, dixit: "Frater, pecunia est res, de qua homo potest facere multum bonum. Tu pecuniam
non habes, nec tempus supersedendi cause tue nunc est. Sed Deus potens est dare".
Et transacto isto pascali festo, per vicedominum mandabo archiepiscopo, ut non sit sibi molestus,
sed benignus. Sed post hoc pascale festum Romani propere et solempniter susceperunt
ipsum papam Calistum. Et ipse cum Romanis Sutrim comprehendit Burdinum,
papam dictum, et in loco, qui dicitur Cava, posuit comprehensum.
49. Deus omnipotens neque per literas domini Gelasii neque per legatum Calisti Yordanum
michi suavem sive bingnum fecit, sed de mondo illum tullit. Et gratia presbiteri
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|