argolica, in nostram facinus crudele minatur.
Non agit hec, ardens, verbis, sed classe parata
quamprimum in populos pergit sua castra latinos
ponere et argivo nostrum cumulare cruorem.
Quare, age, per Christum, per tot sua numina, perque
argolicas cedes, per totque pericula et urbem
imperio extinctam, per non peritura tuorum
regna Latinorum, mundique per omnia tandem
nostra tuo tantum sperantia vivere dono,
quod pius Alfonsus pro relligione precatur,
proque tot indigne illatis sub Marte levandis,
concede et bellis prestes tua vota futuris,
scribe suo arbitrio fera bella gerenda diemque
iudicio commicte suo! Brevis hora falanges
expediet. Fractis, pater optime, consule rebus!
Fortis aragoneis troyana potentia bellis
acque armis domitanda suis sub tempore parvo
decidet et nostris ibit peritura triumphis.
Que nunquam veteres, nunquam potuere minores,
arma dat Alfonsus; que, si modo vera fateri
et liceat manifesta loqui, ferus una timescit
barbarus et nostris trepidant sua proelia castris ».
Hactenus et tacuit; mundi sanctissimus olli
respondit paucis Pater haec quam maxima verbis:
« Disseris, orator: vera hec sunt omnia suntque
digna piis meritis mentisque in sede locari.
|
165
170
175
180
185
|