Incipiunt Chronica de hiis omnibus que in Regno Sicilia gesta sunt uel ubique per
orbem, a tempore regis Guillelmi secundi usque ad tempora Frederici secundi,
Romanorum Imperatoris semper Augusti, Iherusalem et Sicilie regis tractata
per Notarium Ryccardum de Sancto Germano.
Solet etas antiquior et prouida priorum auctoritas digna memorie quecumque
per orbem gesta describere relinquenda posteris ad doctrinam, et eorum
instar adhuc prudens sequentium natio idem agit, ne uel omissa depereant,
aut neglecta in notitiam effugiant futurorum. Horum siquidem emulator ego
Ryccardus de Sancto Germano notans [notanda N]otarius, cui que seruit hystoriographis
Musarum prima obsequitur, de qua metrice scriptum repperi: "Explicit ingenio res gestas
ordine Clyo" [nisus sum pro] uiribus ingenioli mei que ubique terrarum et presertim in
regno Sicilie gesta sunt diebus meis, uisu cognita seu fideli relatione percepta, ueritate
seruata licteris tradere, et in hoc presens compilare uolumen, ut ex hiis discat futura posteritas
uarios esse temporum cursus, memineritque prudenter bellum in pace timere et pacem iterum
sperare, post bellum.
Quoniam igitur regni filius eius [sum, qui legerit, non me causatur detestando si] regni
gesta scribo diffusius, [aut de contingentibus quid de cunctis dicam] et si non prosint: singula
queque iuuent, et Dei potius est hominis omnium habere memoriam. Sumens proinde a tempore
quo Guilielmus secundus rex Sicilie inclitus recolende memorie obiit, pontificatus uero
Clementis pape anno secundo, per chronicam hec inclusi, quibusdam premissis in laudem
regis ipsius, et que regni tangunt negotia et relatu digna sunt obmissis; in eius nomine; qui
os Zacharie olim aperuit, os meum aperiat ad loquendum, et lingue mee uinculum soluat,
confidenter singula queque locum teneat sortita decenter.
Explicit prologus.
|
|