Sicardus Cremonensis: Chronica universalis

Pag 85


a[liam] viam, scilicet conducto navigio per Tharsum Ciliciae, reversi sunt in regionem suam.
Impletis diebus XL purgationis Mariae tulerunt puerum Iesum in Iherusalem, ut sisterent eum
Domino, et obtulerunt pro eo par turturum aut duos p[ullos] c[olumbarum]. Et erat in Iherusalem
Symeon senex, qui acceperat a spiritu sancto non visurum se mortem, nisi prius videret Christum
Do[mini]; qui accipiens puerum in ulnas, sciens esse Christum ait: “Nunc dimittis servum tuum,
D[omine], secundum ver[bum] t[uum] in p[ace]”, et prophetavit de passione eius. Similiter et
Anna de eodem prophetavit his qui expectabant redemptionem Israel. Audiens autem
Herodes que dicta fuerant a pastoribus, audiens et prophetias Symeonis et Annae, considerans
magos nichil sibi renuntiasse, intelligit, quod illusus esset a magis. Ideoque de nece puerorum
Bethlemitarum cogitavit, ut ille, quem ignorabat, cum ceteris occideretur. Per admonitionem
igitur angeli fugit in Egyptum Ioseph cum puero et matre eius. Et cum ingrederentur
Egyptum, corruerunt ydola Egypti, sicut per Ysaiam fuerat prophetatum. Dicitur, quod
non fuit templum, in quo non corruerunt ydola in Egypto. Hic de infantia salvatoris
partim secundum famam, partim secundum scripta, licet minus autentica,
tamen quia mulcent aures et devocionis accumulant incrementum, aliqua in hoc
opere subscribamus.
Nunc ad prosequendum de Herode hystoriam redeamus. Cogitante de nece
puerorum Herode, a filiis aput Cesarem accusatur. Cytatus igitur ab Augusto, Romam veniens,
cum per Siciliam iter faciens in spiritu vehementi, secundum prophetiam David, conbussit naves
Tharsis, eo quod magos transvexisse cognovit; cumque coram Cesare cum filiis [suis] disceptasset,
facta reconciliacione Iherosolimam rediit et de regno cercioratus pueros Bethlemitas
a bimatu et infra occidit; quorum maxima pars IIIIor milibus a Bethleem ad austrum sepulta est.
Secundum ortum stellae, quem didicerat a magis, Dominum credebat anniculum, sed timens
metamorfoseon pueri, cui sidera famulantur, bimos et infra occidit. Dicit Iohannes
Crisostomus stellam apparuisse per annum ante Christi nativitatem. Sed credebat Herodes cum
ortu stelle Christum ortum, et sic credidit esse bimum. Quod dicitur esse infra, non
ratione temporis, sed numeri voluit intelligi. Numerus enim prior in calculo superior
est, et posterior infra; et sic intelligit non minores bimis, sed bimos et infra, id est
deinceps usque ad V annos; quod probare videtur quantitas ossium, quae maior est quantitate
bimorum. Sed forte maioris erant tunc homines quantitatis quam modo. Tunc impletum est
illud Ieremie: Vox in Rama audita est, pl[oratus] et ul[ulatus] m[ultus]. Rachel plorans f[ilios]
s[uos] n[oluit] con[solari], quia non sunt
. Ramá locus est XII milibus distans a Bethleem et
sonat excelsum. Rachel pro Bethleem, quia ibi sepulta est; quod subditur: no[luit] con[solari],
quia non sunt
, id est inconsolabiliter doluit, quia mortui esse desierant.
Anno Augusti XLVII. et regni Herodis XXXVII. Herodes scatentibus e corpore vermibus
miserabiliter mortuus est. Qui fuit in aliis fortunatissimus, sed in domesticis infelicissimus.

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio