Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De peccato usure

618


contra rationem, probatur esse contra omnem legem dei quia ratio humana
nichil est quam quedam participatio legis divine ad dirigendum hominem
ad actus convenientes et finem. Sicut in scientiis, subalternata participat
regulatione a subalternante et discipulus a magistro et in agibilibus
proconsul ab imperatore et in factibilibus pigmentarius a medico et
universaliter in omnibus inferior dirigens a suo superiori.
Ad primum ergo dicendum quod non omne peccatum directe opponitur
omni mandato veteris legis, sicut nec omne vitium directe opponitur omni
virtuti, set solum in genere, sicut malum opponitur bono. Peccatum ergo
directe opponitur mandato morali, cerimoniali autem et iudiciali, non nisi
in quantum participat aliquid de morali in genere; puta quod deus est colendus
quibusdam exterioribus signis et quod male sunt punienda. Dominus
autem ibi loquitur de cerimonialibus, que dicuntur non bona quia gratiam
conferebant, set solum homines esse peccatores ostendebant, quamvis etiam
moralia dicantur non bona occasionaliter, non occasione data a lege, set accepta
ab homine, sicut apostolus dicit Rm. V << Occasione accepta, peccatum
per mandatum seduxit me et per illud occidit >> . Ad secundum dicendum
quod verbum ut non tenetur causaliter, set consecutive, in quantum scilicet
homines occasionem accipientes a lege habundantius peccaverunt, tum quia
gravius fuit peccatum post legis prohibitionem, tum quia concupiscentia crevit.
Magis enim concupiscimus quod nobis prohibetur, sicut fluvius apposito
obice fortius fluit et obicem frangit. Cuius ratio quintuplex potest esse. Una
est quia concupiscentia magis exardescit ad ea que magis reputat. Magnum
autem non reputatur ab homine quod est in eius potestate, set quod est extra
eius potestatem, extra quam quodam modo fit dum ei prohibetur. Secunda
est quia affecciones interiores, quando intus retinentur, ita quod exterius non
denudentur, ex hoc ipso magis interius intenduntur, sicut patet in dolore
et ira, que dum interius clausa tenentur, magis augentur. Si autem exterius
quoquomodo prodeant per verba vel facta que sint signa ipsorum, virtus
eorum deminuitur. Prohibitio autem propter timorem cogit hominem ut concupiscentiam
suam ad exteriora non producat et ideo ipsa concupiscentia interius
retenta, magis inflammatur. Tertia est quia illud quod non est nobis
prohibitum, apprehenditur ut possibile fieri quandocumque nobis placuerit
et ideo multotiens oportunitate existente illud vitamus. Set quando aliquid
est prohibitum apprehenditur a nobis ut non semper a nobis haberi possit.
Et ideo quando oportunitas datur sine timore pene illud consequendi, promptiores
ad hoc sumus. Et data lege que usum concupiscentie prohibebat et
tamen ipsam concupiscentiam non mitigabat, concupiscentia ipsa magis fervente,
homines ad peccandum inducebat. Quarta est quia concupiscentia magis
inardescit in nobis ex concupiscibilibus ostensis, quia, sicut dicit Augustinus
<< Ramum viridem ostendis ovi et trahis eam >> . Per prohibitionem
autem usus concupiscentie, concupiscibile nobis ostenditur et ideo concupiscentia
magis incenditur. Iuxta illud Dan. XIII. << Species decepit te et

Torna all'inizio