Hadrianus I papa: Epistolae

Pag 639


dignitas, ibi malorum amputatio et bonorum omnium datum. Idem ipse in psalmis: Factum
est istud, hoc mirabile in oculis nostris, ut nos, qui ante passionem domini sine testamento eramus
et lege, adoptaremur in filios Dei.

Ecce, dilectissimi nobis, qualiter sancti patres orientales docuerunt, inter dona
charismatum adoptio esset et nobis omnibus, qui in peccatis nati sumus et iterum
per baptismum renati, a domino nostro Iesu Christo, filio Dei unigenito, concessa.
Unde et beatus Augustinus, egregius doctor, in sermone de natale domini inquit:
Audite filii lucis, adoptati in regnum Dei; et iterum in explanatione sancti evangeli super
Iohannem pro hoc manifeste docuit: ‘Quotquot autem receperunt eum’. Quid eis prestitit?
Magna benivolentia, magna misericordia. Unicus natus est et noluit manere unus. Multi homines
cum filios non habuerunt, perhacta etate adoptant sibi; et voluntate faciunt, quod natura non potuerunt;
hoc faciunt homines. Si autem aliquis habeat filium unicum, gaudet de illo magis, quia
solus omnia possessurus est et non habebit, qui cum eo dividat hereditatem, ut pauperior remaneat.
Nec sic Deus. Unicum eundem ipsum, quem genuerat et per quem cuncta creaverat, misit in hunc
mundum, ut non esset unus, sed fratres haberet adoptatos. Non enim nos nati sumus de Deo quomodo
unigenitus, sed adoptati per gratiam ipsius. Ille enim venit unigenitus solvere peccata

et cetera; item in alio sermone eiusdem libri: Nullo modo autem possunt dicere habere se
caritatem, qui dividunt unitatem. Hec dicta [sunt], subsequentia videamus. ‘Perhibuit Iohannes
testimonium’, quia vidit. Quale testimonium perhibuit? ‘Quia ipse est filius Dei’. Oportebat ergo,
ut ille baptizaret, qui est filius Dei unicus, non adoptatus. Adoptati filii ministri sunt unici; unicus
habet potestatem, adoptati ministerium. Licet baptizet minister non pertinens ad numerum fratrum,
quia male vivit et male agit, quid nos consolatur? Hic est, qui baptizat,
et cetera; idem in alio
sermone: Nos enim de gentibus venimus. De gentibus autem non veniremus, nisi Deus de lapidibus
suscitaret filios Habrahae. Facti sumus filii Habrahae imitando fidem, non nascendo per carnem.
Sicut enim illi degenerando exhereditati, sic nos imitando adoptati;
et infra item idem in alio
sermone: ‘Pater diligit filium et omnia dedit in manu eius’. Adiecit: ‘omnia dedit in manu eius’,
ut nosses et hic, qua distinctione dictum sit: ‘Pater diligit filium’. Quare ergo? Pater non diligit
Iohannem? et tamen non omnia dedit in manu eius. Pater non diligit Paulum? et tamen non omnia
dedit in manu eius. Pater diligit filium, sed quomodo pater filium, non quomodo dominus servum;
quomodo unicum, non quomodo adoptatum.

Pariter beati Hilarii Pictaviensis episcopi super Matheum inquit expositio:
‘Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur’. Pacificorum beatitudo adoptionis est merces, ut filii
Dei maneant. Parens enim omnium Deus unus est; neque enim aliter transire in nuncupationem
familię eius licebit, nisi in oblivione earum rerum adsumpta, quibus possumus offendi, fraterna invicem
caritatis pace vivamus.

Sed et beatus Leo, egregius papa atque precipuus doctor, ex sermone sanctae
epyphaniae ita nos docuit: Unde, quod illi tres viri, universarum gentium personam gerentes,
adorato domino sunt adepti, hoc in populis suis per fidem, quę iustificat impios, totus mundus adsequitur;
et hereditatem Dei ante secula preparatam accipiunt adoptivi et perdunt qui videbantur
esse legitimi.
Et post cetera ex ipso sermone: Illa nobis currenda est via, quam ipse dominus
se esse testatus est, qui nobis, nullis operum meritis suffragantibus, sacramento consuluit et
exemplo, ut in adoptione vocatos per illud proveheret ad salutem, per hoc inbueret ad laborem.

Item ex eiusdem beatissimi Leonis pontificis sermone de passione domini: Nos autem,
dilectissimi, qui ab ignorantiae tenebris liberati fidei lumen accepimus et in novi testamenti hereditate
per electionem adoptionis intravimus, festivitate, quam Israhel carnalis perdidit, gaudeamus.
Item
alius sermo eiusdem de Pentecosten: Nos autem, dilectissimi, ad beatam hereditatem et

Torna all'inizio