producunt penultimam genitiui, ut "hoc tribunal, tribunalis",
"mel, mellis", "lucar, lucaris". 129 In or quoque alia producunt, ut
"hic cursor, cursoris", "hic" et "hec auctor, auctoris", alia corripiunt,
ut "hic Hector, Hectoris", "hec arbor, arboris"; que quando
producant et quando corripiant in genitiuo dictum est. 130 Nunc
de ipsius nominatiui ultimis dicamus. 131 In prima et secunda et
quarta declinatione omnia corripiuntur, ut "Musa, Muse", "dominus,
domini", "manus, manus", preter in as, es, u desinentia, que
producuntur, ut "Eneas", "Priamides", "cornu"; in quinta uero omnia
producuntur, ut "dies", "spes". 132 Nam in tercia quedam producuntur
quedam corripiuntur: in a igitur corripiuntur, ut "poema";
in e Greca producuntur, ut "Euterpe", Latina corripiuntur,
ut "cubile"; in i producuntur, ut "frugi"; in o Greca producuntur,
ut "Dido"; quedam tamen masculina corripiuntur, ut "Apollo";
Latina uero indifferenter sunt, ut "sermo". 133 Excipitur "Iuno",
|
|