ecclesiarum, tam in urbe, quam extra urbem positarum. Hic 
sanctissimus papa semper cum veniebat celebrare missam ad sanctum 
Petrum, offerebat super sacrosanctum altare eius vel optimum 
pallium ad ornatum altaris, vel candelabra argentea, vel aliud donum 
papale. Ante huius sepulchrum invenimus duo corpora hominum 
in Christo quiescentium, quorum nomina Deus scit. 
DE ALTARE SANCTI SILVESTRI. 
10. Iuxta sepulchrum domni [H]adriani IIII est altare sancti 
Silvestri papae, in quo, sicut accepimus, brachium eius est reconditum. 
Requiescit etiam ibidem Vigilius papa, sicut a maioribus 
nostris accepimus et etiam in pariete invenimus scriptum. 
DE ALTARE SANCTI MAURICII MARTYRIS ET EIUS DIGNITATIBUS. 
11. Iuxta hoc altare per directum est altare sancti Mauricii martyris; 
ad quod scilicet altare de antiqua consuetudine Romanorum 
imperator a domnis episcopis cardinalibus benedicitur et ungitur. 
Ad altare vero maius beati Petri a domno papa benedicitur et coronatur, 
et de sacrosancto altari eius per manus romani pontificis 
ad defendendam Ecclesiam gladium accipit. 
DE ORATORIO SANCTI LEONIS IIII PAPAE. 
12. Ante altare sancti Mauricii iuxta aditum, qui vadit ad sanctum 
Martinum post sanctum Petrum, est oratorium sancti Leonis IIII 
papae. In quo, sicut saepe a nostris maioribus accepimus, videlicet
  |  
  |