quia juvenis mulier ex sene homine solet  
concipere. 
37. AUGUST. ( in Epist. ad Gal. )  Unum quidem . Agar  
populum Veteris Testamenti propter jugum observationum,  
Isaac natus de libera per repromissionem  
populum Novi Testamenti significat. Senectus autem  
parentum Isaac ad eadem significationem valet, quoniam  
populus Novi Testamenti, quamvis sit novus,  
praedestinatio tamen ejus apud Deum, et ipsa Jerusalem  
coelestis antiqua est. 
38. AMBROS.  Quae est Agar . Agar ancilla, pariens  
secundum usum naturae, significat legem, quam tenere  
habent qui in hac vita nascuntur secundum sequentiam  
naturae, qui etiam sub lege versabantur in  
ordine servorum; Sara autem, quae per gratiam peperit,  
illos qui in Christo resurrexisse videntur per  
gratiam, qui etiam praeter spem naturae secundam  
exspectant nativitatem, quibus jam circumcisio, et  
oblatio sacrificiorum supervacua est. 
39.  Sina enim mons est . Arabia antiquis temporibus, 
non illa quae nunc nominatur, sola erat; sed  
et solitudo et pars non modica Aegypti, ubi est  
mons Sina, in quo data est lex. Unde et fuerat  
Agar, quae significat Vetus Testamentum, quae generat  
in servitutem, quae etiam conjungitur per significationem  
ei Jerusalem quae est in hoc saeculo, in  
qua testamenti legitima impletur. 
40. LANFR.  Qui conjunctus est ei , id est, ex honore 
ejus est. Vel quae Agar conjuncta est, id est,  
Vetus Testamentum conjungitur Novo, et servit,  
quia in hac praesenti vita servit Ecclesia. Vel servit  
conjuncta ei quae nunc est Jerusalem, id est, legis  
carnalia tenens in Jerusalem. Vel modo est conjuncta  
Ecclesiae, et prius serviit sub lege. 
41.  Servit cum filiis . Servire dicit terrenam Jerusalem, 
vel sub carnali lege, quae timore mortis  
cogebat vel sub jugo Romani imperii. 
42.  Illa autem quae sursum est Jerusalem libera  
est , id est, Sara signat Jerusalem coelestem, quae est 
  |  
  |