| sic esse vinculatum, quod nullius viri lectum
 violare pertimescerem, ex quo Altissimi
 sponsam exquirere non pavesco, respondeo taliter,
 quod multo fortius illius violarem thorum,
 qui meos parentes et consanguineos interfecit,
 qui dat pluvias, grandines et tempestates, quam
 alicuius viri terreni, qui paucos vel nullos offendere
 potest".
 "Verba tua super mel et favum michi dulcia
 fuerunt nec audeo denegare quod postulas, quoniam
 necessarium proponis et irrefragabile argumentum.
 Venias igitur et cupitis fruamur amplexibus,
 conferendo pariter grata, graciora et gratissima
 basia, que dulciter permisceri solent, labella
 suaviter comprimendo. Quod autem sequitur,
 sit secretissimum et fingamus nos ad invicem
 pro re aliqua rixari, quatenus nostri amoris
 integritas occultetur. Hoc tandem amicicie tue
 precipere proposui, ut si Sponsus meus te aliquo
 tempore molestaverit, in me penam refundas,
 sciens quod, quandocumque potero, dabo ubi
 locum, ut tuam valeas iniuriam vindicare".
 Matrona mittit litteras alicui, qui eam dilexit,
 set nunc est ab eo derelicta pro quadam domicella:
 /*
 | 
 |