Sancti estote , inquit Dominus,  quoniam ego sanctus sum ; si sancto adherere  
cupimus, sancti esse debemus. Quae enim societas Christi ad Bellial, aut  
quae pars iustitiae cum iniquitate? Si glacies igni adicitur, nonne alterum  
deficit, vel utrumque a se recedit?  Deus autem noster ignis consumens est.   
Esto igitur gens sancta, sed prius iusta; iusta quidem bonorum operum exercitio,  
sancta adsumptae religionis inviolabili manente proposito. Sanctus  
etenim firmus dicitur, sed dicis: << Quomodo sanctus dicitur firmus, si propheta  
dicit:  Quoniam defecit sanctus?  Si sanctus quomodo defecit, vel si defecit  
quomodo sanctus? >> . Cui si ego <quid> respondeam non invenio, sed ore  
sapientis:  Septies cadit iustus  in die. Dices nil agere exemplum quod litem  
lite resolvit. Iactabo hic quoque hamum non ad meum nutum, sed Domini  
imperium, quia ad fratris obsequium, si piscem coeperit, accipio staterem in  
ore eius, solvo pro me et pro te; tu forsitan liber es, ego autem servus sum,  
 venundatus sub peccato . Iustus cadit sed non laeditur,  cum ceciderit iustus,  
inquit rex propheticus,  non collidetur, quia Deus subponit manum suam .  
Sanctus cadit, deficit sed non perit, moritur sed resurgere potest. Quod si intellectualis  
ceciderit, deficit, perit, moritur, non resurgit. Iustus autem cadit  
per infirmitatem, sanctus per necessitatem, spiritualis per deliberationem, intellectualis  
per elationem. Sancti igitur religionis perseverantia. Quod si quis  
defecerit, redeat ad cor confessionis medicina, ut sitis  populus adquisitionis .  
Captivi tenebamini, sed qui captus est pro vobis captivavit vestram captivitatem  
et redemit vos de vestra vana conversatione, non auro vel argento,  
sed precioso sanguine suo, non ut securi sitis de electione, quoniam  estis  
 genus electum , vel elati de dignitate quia estis  regale sacerdotium , vel pro  
multitudine temerarii, quia estis  gens sancta, populus adquisitionis , sed  ut  
 virtutes adnuncietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.  
Ampla est et felix gratiae collatio, sed terribilis est officii condicio. Quid  
igitur? Abiciendum est munus ne subeatur honus? Absit. Complete igitur officium,  
annunciate virtutes. Docete quomodo timor expellat securitatem, superbiam  
humilitas, fides infidelitatem, spes desperationem, odium mater omnium  
caritas. Annunciate et quanta auctoritate venturus iudex examinabit culpas in  
iudicio, torquebit in inferno. Aperite etiam quantum valetis, quae praemia 
  |  
  |