extitit. qui post capcionem Desiderii regis, Carolo quoque ammodum
arnabilior factus. sed post a quibusdam invidiose accusatus,
quod propter fidelitatem Desiderii illum voluisset occidere,
interrogatus a rege, respondit se pro certo fidelissimum sui domini
semper fuisse, et in eadem fidelitate cum vita perseverare.
et rex iratus precepit eum manibus truncari. sed in se reversus,
pro magnitudine illius sciencie, suspirans, ait: "Et si manus eius
abscidimus, ubi iam tam elegantem scriptorem repperiemus?"
percontatus autem a proceribus, quid illis super hoc videretur,
aiunt illi: " O rex, digne tanto viro compateris; sed ne alicui aliquando
contra vos litteras dirigat, iubete ut eruantur oculi eius ".
et rex: " Quando ", inquit, " tam insignem ystoriographum, aut
poetam invenire valebimus? " tunc illi, videntes regis clemenciam,
suaserunt ut in Dyomedis insula, que a tribus montibus
Tremiti dicitur, eum exiliaret: factumque est ita. sed, post parvum
tempus, homunculus quidam eum inde extrahens, Beneventum
perduxit, quem Arichis suscipiens eum honorifice retinuit,
a quo palacium infra Beneventum, et alium in Salerno constructum
versibus decorari fecit. indeque Casini montis habitacula
expetens, monachus est effectus. ad quem prefatus Carolus
litteras, metrice compositas, a Roma mittere studuit, ita:
|
|