Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 66

Liber I


Non enim ob hoc solum expetenda sapientia est. Minus praeterea probabilis argumentatio redditur, quum similitudines et comparationes ad rem de qua agimus minime accommodatas esse ostendimus. Id autem sit, quum ostendimus eas differre genere, specie, vi, magnitudine, tempore, loco, persona, opinione. Deinde utriusque rei genus et differentiam demonstramus: quo modo confutantur maxime inductiones et exempla, quae similibus et comparationibus maxime utuntur. Minus etiam necessaria et propterea vitiosa argumentatio esse ostenditur, cuius complexio vel simplex conclusio reprehendi potest. Complexio erat quae ex utraque parte concludebat. ea vel ex utraque parte convertitu, vel ex altera reprehenditur. Convertitur ex utraque quale est pulcherrimum apud Gellium exemplum Evathli, qui certa mercede causarum agendarum rationem a Protagora insigni eius artis magistro hac conditione didicerat, ut ei merces tum deberetur, quum primam in foro causam vicisset. Magister suo tempore mercedem petit et negantem discipulum in ius vocat. Utitur autem adversus eum argumento: Debes mihi omnino mercedem, sive vincas causam sive perdas. Nam si vincis, debes, quia vicisti primam causam: si perdis, debes, quia a iudicibus condemnaris. Discipulus contra argumentum

Torna all'inizio