Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 828


3. Praeterea, Richardus de Santo Victore ponit sex species contemplationis.
Prima est, quando sensibilia per imaginationem considerantes, in eis
divinam sapientiam admiramur. Secunda est, quando earum rationes inquirimus.
Tertia, quando ex visibilibus in invisibilia ascendimus. Quarta, quando,
remota imaginatione, in solis intelligibilibus versamur. Quinta, quando ea consideramus
quae ex divina revelatione cognoscimus, non humana ratione. Sexta,
quando ea consideramus quibus etiam humana ratio contradicere videtur. Sed
in his speciebus comprehenditur omnis operatio intellectus. Ergo omnis operatio
intellectus ad vitam contemplativam pertinet.
SED CONTRA, Isidorus in lib. De sum. Bono: «Contemplativa vita mundo
renuntians, soli Deo vivere delectatur». Sed non vivit soli Deo nisi quando
Deum solum cogitat. Ergo non omnis operatio intellectus ad contemplativam
vitam pertinet.
Praeterea, circa idem videtur esse vita contemplativa et felicitas contemplativa.
Sed felicitas contemplativa est tantum in consideratione nobilissimi intelligibilis,
quod constat Deum esse, secundum Philosophum in 10 Ethic.
Ergo vita contemplativa in sola Dei consideratione consistit.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod vita, secundum quod nunc
loquimur, consistit in operatione cui aliquis principaliter mancipatur: cuius
ratione omnia quae impedire possunt, dimittit; quae autem adiuvant, quaerit et
prosequitur. Hoc autem non potest esse nisi per voluntatem, cuius est inter
opera humana unum prae aliis acceptare, quidquid sit illud. Voluntas autem
cum sit motor omnium potentiarum animae, oportet quod ad obiecta et actus
omnium potentiarum se habeat, prout habent rationem boni: quia unusquisque
actus debitus cuiuscumque potentiae est bonum eius. Et ideo vita contemplativa
consistit in actu cognitivae virtutis praeacceptatae per affectivam.
Sed cum operatio sit quodammodo media inter operantem et obiectum, velut
perfectio ipsius operantis, et perfecta per obiectum, a quo speciem recipit; ex
duplici parte potest operatio cognitivae affectari. Uno modo inquantum est perfectio
cognoscentis; et talis affectatio operationis cognitivae procedit ex amore
sui: et sic erat affectio in vita contemplativa philosophorum. Alio modo inquantum
terminatur ad obiectum; et sic contemplationis desiderium procedit ex
amore obiecti: quia ubi amor, ibi oculus; et Matth. 6, 21: «Ubi est thesaurus
tuus, ibi est et cor tuum»; et sic habet affectionem vita contemplativa sanctorum,
de qua loquimur. Sed tamen contemplatio essentialiter in actu cognitivae
consistit, praeexigens caritatem ratione praedicta; unde Gregorius dicit super

Torna all'inizio