: Chronicon Novaliciense

Pag 330

APPENDIX


Et iterum
At Chumanorum pontifex
Chunrado multum serviens
tantum aurum incanduit
promissio prevaluit.
Itemque:
Cucullata milicia
orruit hanc malitiam.
Hi sunt columbe filii
et serpentes discipuli.
Nam ego regnum circui
et claustra multa fricui,
sed numquam vidi aliquos
sic temperate callidos,
ut Bremetenses monachos
ostili fraude anichos,
spernentes iugum summere
quod regis datur munere.
<VI>. Data itaque abbatia est, sicut supra retulimus, unde
abbas cum monachis non modice doluerunt. Episcopus vero callide
satis agens, protinus invadit abbatiam, ac famulos iurare sibi
fidelitatem compulit et eis qui noluerunt motu suo ab arva
exierunt, relinquentes proprias domus. Prudentiores namque
monachi suo conspectui aliquando noluerunt se presentare; nam
omne thesaurum offerentes secum occultaverunt. Ipse igitur
Taurinum veniens egit arte callida cum marchionae Maginfredo
et fratre suo Adalrico presule, datoque multo precio ut abbatem
caperet: quod et fecit. Qui palam omnino nequivit facere quod
optabat: timebat enim cives ipsius civitatis, sed malum cetrinum
ipsi dirigens mandansque ut ad se veniret, et sic tradidit.
In crastinum autem convenientes omnes cives in unum, voluerunt
abbatem eripere vi sed predictus marchio cum turba militare
prevaluit, interdicens illis ne quid offenderent. Episcopus
vero secum abbatem sub custodia ducens, mancipavit illum mox
in carcerem ac non post multum, fidelitatem illi faciens de abbatia
dimisit eum.

Torna all'inizio