Homines queruntur quod et langoribus et 					c.85v.a 
morti subiaceant. Causa huius subiectionis 
solacium esset tantum in senio mori. Quare 
dolemus mori, cum mors sit bona. Nullus 
contentatur de morte nec de statu suo. 
Rubrica XXXIII 
Querentur multi quod homines langoribus ac morti subiaceant. 
Indignantur, prout arbitror, quod non inmortales 
sempiternique dei nati sint. Sed, si carnis vanitates abicerentur  
perspicaciterque adverterent, cognoscerent quod 
magna racione providit Deus vitam hominum quocumque 
tempore rumpi posse. Require plura capitula inmediate sequencia 
et supra in c. II. Igitur exclamando dicam: 
"  O fastus, vitanda lues, fugienda Caribdis, 
Culpa gravis, morbus communis, publica pestis, 
Ianua peccati, viciorum mater, origo 
Nequicie, semen odii! Tu rectum vicias, 
Deturpas honestum"  . 
Nam cum Deus // sciret se hominem mortalem facere 			c.85v.b 
culpa sui, dedit ei morbos ad mortis aditum, quia, si
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |