: Chronica monasterii Sancti Michaelis Clusini

964


locus ea ratione, ut, si quis eius constitutionis in posterum contemptor fieret, apostolicae
sedis esset iudicii reus.
XII. Ab illo tempore itaque sanctus heremita Iohannes usus cellula iuxta posita
montem solus incolere coepit, et sanctus Domini archangelus loci sui dilectorem et provisorem
se esse luce clarius manifestare non distulit. Non multum namque temporis
effluxerat, et ecce viri sanctorum apostolorum Petri et Pauli limina necnon et eiusdem
sancti archangeli patrocinia in monte Gargani adire festinabant. Cumque in Segusiana
valle positi praescriptam ecclesiam in summitate montis tamquam in specula sitam conspicerent,
ignari rerum, a quo constructa vel cuius nomini dicata esset, studiose requirunt.
Quibus cum senex nuper gesta retulisset, unus illorum, qui podagrae morbo graviter
vexabatur, laetus valde effectus, socios hoc modo affatur: "Nostis, o sodales, quanto pedum
meorum torquear dolore et quam saepe vos offenderim in hoc itinere mea tarditate Unde
quoniam ad illum sanctum Gargani montem, sicut proposueram, nequeo pertingere, obtestor
per eum, quem animarum fidelium ducem post mortem maxime credimus, ut liceat mihi
saltem istud sanctum oratorium illi dicatum invisere eumque, ut in hora exitus sit animae
meae propitius, exorare, vosque ipsi aut mecum pro vestra mercede ascendatis aut in
montis calce reditum meum maturum expectetis." At illi in eum maligne tumultuantes,
ita illi exprobrant: "Quid est, miser homo, quod loqueris ? Quo nisu vales per aspera et
ardua scandere, qui planae et dudum tritae viae laederis planitie ? Abi quo vis, insane,
dispereat, qui te expectaverit." Tunc ille deserto comitum contubernio sumptaque fiducia
ex amore archangeli, quod impossibile putabant, aggreditur et magis genibus et manibus
reptando vix tandem victor optato potitur desiderio. Intransque eclesiam uberrimis
humectavit solum lacrimis et inter vota et preces, quas ex affectu intimo fundebat Domino
eiusque archangelo, quod sit derelictus a viris suaeque facit mentionem infirmitatis.
Interea, ut assolet fieri, prae labore et maestitia somnus hominem corripit, et post aliquot
horas sopore solutus coram altari sancti Michaelis in monte nimirum Gargani sese sospitem
et incolumem invenit. Quanta tunc flens largiter, ibi quoque lacrimarum prae gaudio
fuderit flumina, si vellet exprimere, Tulliana, ni fallor, succumberet facundia. Fortassis,
quod loquimur, pro sui novitate et miraculi magnitudine cuilibet videtur incredibile. Sed,
o tu, qui inde ambigis, veterem Danielis historiam non te pigeat retexere, et quo pacto
angelus Domini per terrarum tot spacia Abacuc per capillum Danieli in lacu Babilonico
sedenti et famelico asportaverit, si ratione non conpreendis, indubitanter actum crede.
An negabis, incredule, quod tunc factum est per angelum, non potuisse nunc fieri per
summum archangelum ? Vir igitur ille, cum suae sospitatis auctori quantas potuit gratiarum
ibi persolvisset actiones, laetus et exiliens inde repedabat. Iamque Romam
transierat, cum infidi comites eius nondum ad Urbem pervenerant. Quem cum sibi obviam
eminus redeuntem contemplarentur, ammirantes mutuo alter aiebat ad alterum: "Ho, Deus,
quem video ? num iste est noster socius, qui apud Clusam a nobis est relictusus ?" Et
alter: "Non est", ait, "ille, sed similis eius. Nam ille podager, iste incedit firmus et incolumis.
Sed quid ? Certe is ipse est. Salve, bone vir." At ille: "Salvete vos, o boni
sodales." "Quid est hoc ?", inquiunt, "quis te huc adduxit aut quomodo sanus effectus es ?"
Quibus cum praescripti miraculi seriem retulisset, tantae rei novitate attoniti dixerunt ad
eum: "Num ista sancto apostolico per ordinem non aperuisti ? Revertere nobiscum, ingrate
revertere et narra, quanta tibi Deus fecerit !" Et ille: "Faciam ita, tametsi vos non promeruistis".
Rediit, narravit et ad amorem venerabilis huius loci Romam matrem civitatum
accendit, totaque Italia, qua veniebant, huius miraculi fama pertonuit.
XIII. Per idem tempus imperante Ottone iuniore augusto quidam nobilium Hugo

Torna all'inizio