et acerbitatem sortis contrariae saevientis
in liberos nullatenus ignoramus. Oritur
namque ex nimia dilectione, doloris immensitas,
sub qua ponentes [gemitus frequentius
defecerunt, nisi necessario consolationis rimedio
leniantur]. Prudentes tamen se ad
majorum exempla convertunt si liberos amiserunt,
et post datas lachrymas funeri, dolore
deposito, ad compassionem animi saucii viriliter
intenderunt: et illud potissime attendentes
ex mortali immortale generari non posse, nec
ex vite corrupta palmites incorruptibilis
procreari. Praeterea quis ignorat morte
mortales deficere? quis non novit quod mors
omnia tollit, omnia morte cadunt? quae dum
per coetus mortalium indiscreta vagatur, aliquando
parentum votis, qui liberos optant habere
superstites, effectum tribuit, aliquando
eorum precibus aures non exhibens, mactat
intrepide liberos ante oculos genitorum. Senes
velut eorum oblita praeterit, non verens in pueros
et juvenes lascivire. Quapropter fidelitatem
tuam requirimus et hortamur attente, mandantes
quatenus in his et aliis quae velut discretus
ad levamen tuae calamitatis agnoscis, spiritum
consolationis assumas, lachrymis et gemitibus,
quibus non viriles sed enerves et molles muliebrium
animi intabescunt, de caetero nullatenus
vacaturus.
|
|