devotus' vel: 'Insuficiens ecclesie sancti Salvatoris minister'
vel: 'Archidiaconus ecclesie Bononiensis indignus'.
26. (1) QUE DIGNITAS LAICALIS DEBEAT DE SE DICERE DEI
GRATIA' ET QUE NON.
(2) Set utrum dignitatibus secularium personarum conveniat
'Dei gratia' dubitatur. (3) Quidam approbant et utuntur causa
blandiendi suis dominis et tirannis, ut: 'Rogerius Dei et regis
gratia comes Fundanus', (4) sed hoc non videtur de ratione
procedere, quia seculares dignitates possunt licite pecunia mediante
adquiri, licet in ambitiosos lex ambitus sit inventa, sed
in ecclesiasticis est crimen nimis abominabile, quam vis multi
nostro tempore simoniçent. (5) Inter seculares itaque dignitates
illa sola est 'Dei gratia' honoranda que recipit unctionem, sicut
est imperialis dignitas vel regalis, ut: 'F. Dei gratia Romanorum
imperator et semper agustus'; item: 'Philippus Dei gratia
rex Gallorum'.
27. (1) QUIS INDIGNUM SE DEI GRATIA DICERE DEBEAT
ET QUIS NON.
(2) Dicto 'Dei gratia' solet queri an possit recte subsequi
'licet indignus'. Asserunt quidam quod non, quia nemo debet
|
|