aliqua solutiva. Corruptio scitur ex malitia compositionis formali vel materiali. Multa constipatio ventris scitur ex usu desiccantium vel naturali siccitate intestinorum et quod diu est, quod nec large et lubrice assellavit, et similibus. Propter frigiditatem stomachi, eo, quod multitudo ciborum et maxime frigidorum solet eos multipliciter aggravare, et tandem solet esse descensio cibi, et actualis frigiditas sentitur circa regionem stomachi, et in vomitu pars medicinae emittitur indigesta paucae vel nullae resolutionis, et ante solutivum solent pati eructuationem acidam vel putentem, alices et oscitationes et aquosae salivae niultitudinem cum extensione stomachi, vehementia appetitus, rugitu et indigestione.
Propter indigestionem materiei <eo>, quod <digestio> non intenditur vel remittitur secundum quod fuerit opportunum ex substantia ei data et <deficiunt signa> reliqua, per quae digestio declaratur. Ex fortitudine retentivae et debilitate expulsivae <virtutis>, quod scitur, quia naturaliter est stipticus vel praecesserunt, quae confortant retentionem, ut cotana, cerasa acetosa, silocaractae et similia. Propter fortitudinem membrorum, quod scitur, quia solidas habet carnes
et facile digerit, quod assumit, parum egerit, et omnia cibaria videntur sibi competere nec ab aliquo laeditur, quod assumit. Contra primum non est de consuetudine nostra iterare solutivum, quia ex hoc saepe periculum nasci solet, sed die septimo a pura ratione iteramus securiter cautius eadem purgatione vel alia, quae magis competere videatur. Antiqui tamen tempestive solebant <iterare solutivum> secundum arbitrium [111rb] debitum et existimationem, quae non multum recedit a veritate, offerendo <de> eodem solutivo vel de aliquo alio, quod magis competere videatur, tantam quantitatem, quod cum operatione primi solutivi sufficeret ad purgandum, quod nec multum reprehendo nec est propter periculum apud prudentes dignum, ut consumatur. Et dulcoratur tamen in hoc casu vel caute securissima medicina
nullius abominationis, quia ex his stomachus indignatur, sicut dulcia solutiva, ut electuarium de suco <rosarum>, oxy et similia. Item solet distingui: si virtus fuerit fortis et patiens tolerare poterit securiter famem, detur iterate de solutivo; etiam si sit propter constipationem vel defectum expulsivae, quae ante debuit per lubricantia confortari: dico, quod in utroque casu erratum fuit in solutivo, quod ante debuit dari super ventrem constipatum.
|
|